VITA CIRCULI BARCINONENSIS

Prima conventio Circuli nostri habita est sabbato die 26 aprilis in taberna "La table du pain".

A sinistra: Albinus, Ivanus, Ignatius, Adolphus, Agricola et Quininus.

DE PRIMO CIRCVLI LATINI BARCINONENSIS CONVENTU

Ita ut iam Albinus noster pagina Circuli inscripsit, conuentus circuli nostri primus feliciter habitus est.

Multo miratis Iuano Quirinoque, Ignatius tertius peruenit homo optimus uitaeque plenus, qui lingua hebraica ualde delectatur latinamque tamen colere cupit.

Albinum igitur paginae structorem iam ipsum cognouimus et nos ille, omnibus magno cum gaudio. Paulo post Aldolphus magister anglophilus ingressus est, maxime spectans hac de re nostra rara tamquam mirifica. Postero et ultimus Agricola, et secum initium colloquii uariis de rebus latino sermone coeptum.

Diuertimentum ergo magnum una cum docentia haud parua recepisse omnes puto nec falli me spero. Itaque iam proxumam diem nobis conueniendi uenire ardemus ut magis magisque nostram crescere paruolam uideamus latinitatem.

Scripsit Quirinus.