VITA CIRCULI BARCINONENSIS

Conventio altera Circuli nostri habita est sabbato die 24 mensis Maii in taberna "La table du pain".

A sinistra: Lola, Petrus Henricus, Quirinus, Agricola et Albinus.



DE CONVENTU ALTERO DIE 24 MENSIS MAII BARCINONI HABITO:
IX a. Kal. Iunii. Factus feliciter conuentus recentissimi Circuli Latini nostri, qui latinitatem colentibus institutus est et radiophonice nuper propagatus. Qui textum de primo conuentu a Quirino scripto legistis, iam nostis in eo Adolphum, Egnatium, Albinum, Quirinum, Iuanum Agricolamque adfuisse. Secundo Adolphus, qui Anglophilos uocari laetatur, Egnatiusque et Iuanus, qui Terram petiuit Anglam, abfuere, quos speramus in futurum iterum uenturos esse. Nouos autem constamus Lolam Petrumque uenisse, egregios magistros philologiae in Barcinonensi uniuersitate, qui non sine facilitate latino sermone optume usi sunt.

In primis conuentus ad "Tabulam Panis", sicut uertere gaudeo, factus est, quo in loco omnes conuenimus et Albinus et Petrus et Quirinus et Lola et Agricola locuturi uariis de rebus (inter quas de litteratura, de latinitate uel ediscenda uel docenda). Postea, cum ualde circumsonaret atque colloquio turba molesta esset, uniuersitatem petendam (uel potius eius hortus) decretum est, ubi inter arbores altas turturesque canentes felesque nos praetereuntes aliis de rebus collocuti sumus (uel de libellis latine scriptis, uel de sermone orbi terrarum dando uno, uel de bello uel de pace uel de nouis latino adiciendis uocabulis). Tandem autem Ioui pluere placuit, unde quisque salutauit domumque petiuit.

Valete, sodales, uel noui uel antiqui.

Retulit C. Cornelius Agricola Euphrosyneus