VITA CIRCULI BARCINONENSIS
Tertia conventio Circuli nostri feliciter habita est sabbato die 28 mensis Junii in taberna "La table du pain".
A sinistra: Albinus, Xavierus, Agricola, Quirinus et Petrus
Ecce tertium feliciter egimus conuentum, sicut solemus, in Tabula Panis. Hoc in colloquio Albinus, Xavierus (nouus sodalis), Quirinus, Petrus et Agricola affuimus. Multa sunt illic nobis dicta atque recensa: et de grammatica latina, de religione, de cultu ad eam pertinente. Xavierus, nouus sodalis, multum gaudebat latine loquens et, quamquam parum tarde (sicut omnes) ualde bene locutum esse censeo, tametsi nos omnes superauit uerbis. Tulit Albinus, sicut solet, libellos latine inscriptos legendos et Petrus nos de musica gregoriana fecit certiores sua. Propagare nostrum proximis conuentibus circulum amplius speramus. Valete.
P.S. Et uos, legentes optimi, qui recensionem istam intellegitis, proximum frequentate conuentum, uos conuocamus quandocumque!!!
Retulit C. Cornelius Agricola Euphrosyneus