Annus
2 0 2 1


Britannia: Urbs Liverpolis Anglica per decretum Concilii Paternae Humanitatis Gentium in Serica coacti noniam inter sedes humanitatis paternae gentium numerabitur.

Huius urbis, quae prope aestuarium, quo flumen Mersiae in mare Vergivium accedit, a parte ortientali ripae iacet, nomen anno MMIV in tabulis Societatis Cultui Humanitatique Provehendis Coniunctarum Nationum (Anglice, “The United Nations Educational, Scientific and Cultural Organisation” sive “UNESCO”) conscriptum est, quod urbs commercii maritimi conservenda sedes paternae humanitatis habebatur. Urbi pecuniam ea causa largiebat Consociatio Coniuncturam Nationum, ut loci insignes conservarentur.

Tunc vero arbitrabatur Societas: sex locos medio urbe atque circa navalia sitos documento esse genti cuique, quantum saeculis XVIIIo et XIXo viguisset urbs, quoque modo sedes mercaturae, quae tunc inter praeeminentes esset gentium, ad commercium nationum ibi orta esset. Nam facto ibi praegrandi porto, ex quo multitudines et civium et servorum crebro a Europa Septentrionali in Americas traicerent, per commercium Liverpolem urbem Imperium Britannicum augescens maxime iuvisse. Praeterea, ibi hodiernas rationes machinasque vecturam navalem portosque administrandi partas esse. Inter locos Liverpoli conservandos multa aedificia ad negotium et commercii et rerum civilium exstructa esse insignia, quorum Platea Divi Georgii una sit. Haec de Liverpoli Societate.

Mense tamen Iulio, suffragiis legatorum secreto datis, maiori Concilii Paternae Humanitatis Gentium parti persuasum est, parum fecisse eos, qui summae Britanniae rei consulerent, ut aliquem modum constituerent aedificatoribus, ubi, quot, quanta nova aedificia Liverpoli construi liceret. Tot taliaque nova aedificia, ut novum stadium sodalitati pedilusii Evertonii ad navalia Bramley-Moore, et nuper exstructa fuisse et exstructum iri, ut integritas pristinaque vetustas aspectus et navalium et urbis adeo minuerentur, ut restitui non possit. Cuius rei ergo titulum sedis parternae humanitatis Liverpoli adimendum esse, opes igitur quoque tollendas.

Hoc decretum aegrissime tulit Iohanna Anderson praefecta urbis. Negavit enim ullum Societatis illam urbem, quae numquam antea melius se habuisset, illis decem quidem annis suis oculis vidisse. Nec se intellegere, quam ob rem navalia Bramley-Moore potius in perpetuum vasta derelictaque mansura Societas maleret, quam aedificando renovata civibus atque urbi ipsi profutura.

Quas ad sententias Daniel Meis novi stadii architectus hoc addidit: urbes non esse tenues rei publicae reliquas, sed eorum natura tamquam viventes, quippe quae mutari et crescere necessitate cogerentur, ut vim in se vitalem tenerent, neve obsolescerent. Legatos Consilii rem decernentes praetermisse, in navalibus conservandis rationes non modo humanitatis, sed mercaturae habendas esse.

Decreto pronuntiato, Liverpolis tantummodo tertius gentium locus titulo sedis humanitatis paternae exutus. Decuriones praefectaque urbis inter se agunt, num provocetur. Opes interea, dixit urbis praefecta, se ab aliis societatibus Britannicis petituram esse.

Scripsit Rufus Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae