Annus
2 0 2 1


De fortitudine mentis
In manibus peritia artis:
aeque agenda rerum alterna.
In mente cartularum iocus:
futurum inquirendum,
incognitum proferendum
in praesentis celatum
plicis praeterito incumbente.
In manibus capacitas mentis:
agendum id cogitatione ablata
quod mundum evertit
per somnium, exspectationem, nullam rem.
Omnia incipiuntur cum cogitationes
in entium labyrintho,
in mari aquarum repleto,
sine occasu, stellis,
metu, hauriantur.
Super filum expletum sicut araneum
homo mente habilis,
tranquillus, aco calliditatis
realitatem subtili texit
et eam mutare condit.
Omnia mutantur ante creduli
oculos, omnia dulce oscillant
in mutationis instante,
cum audiatur silentii musica
inter nubes verbaque.

Johannes Teresi - 16/10/2021
Autumno
Autumni sapores colliguntur.
Amores, memoriam,
humida terra involvit.
Tempus fragile fragmenta sua enumerat
silentiumque illinit in folia florum
iam flaccida.
In astra, ubi Fatum semper volvitur,
ubi instat praeteritum,
se oculi figunt.
Imaginis cuiusdam
proh dolor decoloratae
lumen parvulum subrisum collustrat.
Folia vieta cadunt
non aliena a vitae pulsibus.

Johannes Teresi - 11/10/2021
Lumina perennia iaculantia ex undis
Celer de colle, et elatus mare advolat Phoenix.
Se antiquissimae voces cogunt in chorum.
Se de altis columnis mittunt sonitui mixtae
venti.
Sonantes per anfractus Daedalus currit,
arenosos per tumulos vestimenti pinnas perdit.
Citharae sonu comitatur, dulcissimoque cantu;
dum candidae nubes in aquas salsas solvuntur,
pervolitat, eas frangens,
sole moriente.
Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa
irrepunt, veterumque viridem olivarum in comam.
Stellae a diis pinguntur, Fatique itinera.
Subita musica templis extollitur,
in hominem singulares metus infundit,
in artem spiritum mirabilem insufflat.
Se tandem in columnis abdit Daedalus,
divinam Junonis maiestatem admiratur
Herculisque magnitudinem, eius feritatem.
Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit,
totam auream per arenam ea fundit.
Ut in cuna agili, ita somnia moventur
divinum per spatium voces Naturae feracis fatentur.
Paulo post cessat pluvia,
roscidum in caelum occurrit sol,
velut pons, venustate structus perenni, apparet Iris,
se terram inter caelumque ponit, se terret.
Iuppiter, ex alta Olympica sede,
nautarum audit preces,
eorum se palmae ad illum vertentes.
Omnia in natura placantur, tempestas sponte sedatur,
iussum Castori Pollucique statim datur:
“Agite! – clamat - nautas mari ex imo eripite!
Naves sursum iam submersuras eicite!"
Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.
Hic, illuc, sacra inter templa nubes solvuntur
frugiferos intra ramos non minus diluuntur.

Johannes Teresi - 30/09/2021
Infernorum I-“Luco obscura nigro delapsus” Dantis Allagherii Divina Comoedia
1Viae emensus iter medium nostrae in loca sensi
Luco obscura nigro delapsus; nam via recta
Exciderat mente. Heu! quam res est dura referre.
Qualis erat silva ista, carens cultu, aspera, densa,
5 Admonitu cujus renovat mens icta pavorem.
Tam mihi amara venit, paulo ut plus adoret ipse
Aspectus mortis; verum ut, quae plurima legi
Optima ibi, enarrem, quae vidi altissima, pangam.
Dicere nescirem, qualis me buc intulit error,
10 Tanto ego victus eram somno, quo tempore veram
Deserui ipse viam. Sed postquam collis ad ima
Veni claudentis vallem, quae corda timore
Foderat, ad Superos attollens lumina, vidi
Jam terga istius radiis induta planetae,
15 Qui pede inoffenso callem docet ire per omnem.
Sic mihi tunc aliqua formido ex parte quievit.
In cordis durata lacu, qua nocte tot aegrum
Curae extemarunt. Et ceu qui lassus anhelans
A pelago ad ripam evasit, vada plena pericli
20 Respicit, horrisonamque oculis obit Amphitriten:
Sic mea, quae fugiebat adhuc, mens versa retrorsum est.
Erratum relegens dexum, unde emergere nulli
Vivo unquam licuit. Postquam prolapsa labore
Membra instauravi, me per deserta viarum
25 Immisi rursus sic, ui pes tinnior esset
Inferior semper. Tunc paene in limine primo
Ascensus, panthera levis rapidissima cursu
Ecce mihi occurrit, maculoso tegmine fulgens.
Et nunquam ante meos oculos discedere visa est,
30 Immo meum impediebat iter sic, ut pede verso
Saepe mihi gressus fuerit mens certa referre.
Tempus erat, cum mane novo lux dissipat umbras.
Solque ascendebat stellis circumdatus illis,
Quas habuit secum, divi cum dextera amoris
35 Illa effingebat primum pulcherrima rerum;
Ut spe sat fausta suaderet temporis hora,
Anni et temperies dulcis, me posse potiri
Blanda pelle feram. At non sic, ut membra pavore
Haud mihi contremerent, violenti ubi saeva leonis
40 Inspecta est facies. Atque hic me tendere contra
Cervice elata, rabie stimulatus edendi,
Ut mihi sit visus trepidare atque infremere aër.
Et lupa cunctarum mihi visa cupidine rerum
Ire gravata, suis quamquam vix ossibus haerens,
45 Quae multas gentes vita jani afflixit amara.
Tam gravis ista mihi fuerat, tam odiosa timore,
Quem vidi ex oculis, totoque ex ore micantem.
Ut spe deciderem poliundi verticis alti.
Et qualis, qui quaerit opes cumulatque libenter,
50 Donec tempus adest, quod parta amittere cogit.
Tota anima infelix et mente et pectore loto
Fletque doletque simul: talem me bellua fecit
Irrequieta adversa ruens, jam jamque repulsum
illuc detrudebat, ubi tacet aetherius Sol.
55 At dum praecipitem me collis ad ima ferebam,
Occurrit quidam, cui longa silentia vocis,
Quas habuit quondam, vires fregisse putasses
Hunc simulae vidi vastae inter devia silvae,
0 miserere mei, clamavi totus in illo,
60 Quisquis es, aut corpus mortale, aut corporis umbra.
Non corpus mortale, fui hoc jam olim, incipit ille,
Me citra Eridani ripam genuere parentes.
Ausonidum genus his, quos Mantua protulit ambos.
Caesare sub Phrygio, sed nondum principe, primas
65 Editus hausi auras. Romae dein vita peracta est
Sub miti imperio Augusti, quo tempore falsos
Mendacesque Deos hominum mens vana colebat.
Atque illum vates cecini, justissimus unus
Qui fuit Anchisa natus, qui regna petivit
70 Itala, ubi Trojae fastum consumpserat ignis.
At tu cur tantum vis rursus adire laborem?
Cur animus refugit jucundum scandere montem,
Qui caput et caussa est; cur omnia gaudia gliscant?
Huic ego confessus demissa fronte pudorem:
75 Tune es Virgilius, time es fons ille sophiae,
Unde fluit flumen tantum? 0 mihi gloria vatum, .
0 splendor! Studium mihi longum prosit amorque
Magnus, quo impellente, tuum quaesisse volumen
Me fateor. Mihi tu es praeceptor, et auctor, et unus,
80 Unde stylum sumpsi pulchrum, quo est gloria parta.
Contemplare feram, qua propulsante refugi;
Hanc contra det opem, Sapiens, tua cognita virtus,
Nam facit ista mihi, ut venae pulsusque tremiscant.
Tunc ubi me vidit lacrimantem, haec edidit ille:
85 Longe diversum tibi oportet carpere callem,
Si vita incolumi vis saltu emergere ab isto;
Namque fera immanis, quam contra supplice clamas
Voce, obsidit iter, nec fert erumpere quemquam,
Tamque diu obsistit, quoad sternat corpora leto:
90 Atque ea naturae vis est violenta malignae,
Ut rabiem ventris nunquam satiarit, at acri
Post pastum ingluvie furiosius appetat escam.
Conjugio illa quidem sibi multa animalia jungit,
Plura etiam junget, donec canis irruat atque hanc
95Angore absumat. Non isti terra, nec aeris
Massa alimenta dabit,verum sapientia, virtus
Atque amor. Idem intra fines, quos utraque signat
Feltria, nascetur, populum et ditione tenebit.
Illi humili Italiae, pro qua confossa Camilla
100 Nisusque Euryalusque et Turnus vulnere caesi
Procubuere, erit ille salus pestemque fugabit
Rura per et campos, donec sub tartara rursus
Miserit, unde prius dira haec infesta trahente
Invidia evulsa est. Quare res optima visa
105 Hortari, ut, quod monstrat iter mea forma, sequaris.
Dux ero, et aeternae loca per teterrima noctis
Hinc te diripiam: atque istic mugire videbis
Devotas animas, frustra sua damna dolentes,
Antiquasque umbras lugentum, ubi quisque secundam,
110 Horrendum frendens, compellat nomine mortem:
Atque alias simul aspicies flammam inter et ignem
Conflagrare sua contentas sorte, beatae,
Adveniente die, sperantes praemia gentis.
At si fert animus coelum conscendere ad istum,
115 Invenies animam meritis melioribus auctam,
Cui te committam nostras rediturus ad oras.
Namque ille excelsi magnus regnator Olympi
Me legi adversum et contra sua jussa rebellem
Urbe sua prohibet. Partes dominatur in omnes
120 Ille , sed hic regit imperiis ; urbs illius hic stat,
Hic alta est sedes: 0 terque quaterque beatum,
Quem legit ille! At ego: Per numen, te precor, istud,
Quod tu non nosti, vates, da evadere tale
Deteriusque malum. Mihi nec dux esse recusa,
125 Quo modo dixisti, sic ut Petri ostia cernam,
Et quos ipse facis tanto moerore dolentes.
Tum praeit hic, ego pone sequens vestigia servo.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 23/09/2021
Infernorum VI: Cerberus Dantis Allagherii Divina Comoedia
Ut mihi mens rediit, quae sese obstruxerat aute
Cognatorum umbras geminas, quia plurima sensus
'Tristitia pietas mihi perturbaverat omnes;
En nova poenarum facies, nova forma luenlum
5 Poenas, quocumque incessum, quocumque studerem
Vertere me, quocumque oculorum lumina ferre.
Devenioque locos , ubi saevit tertius orbis
Vi pluviae aeterna, sacra, gelidaque gravique,
Cui modus usque suus, novitas cui nulla. Ruebat
10 Agmen aquae linctae, et solida nix grandine mista
Aera per densum nigra formidine coecum.
Exhalat saevam tellus imbuta mephitin.
Bellua crudelis diversaque, Cerberus, ore
Tergemino latrat furibundi more molossi,
15 Damnatis instans, quos mergit vasta vorago.
Sanguinei huic oculi, stat barba huic uncta, colore
Foeda atro, venter latus, manus hispida, adunco
Ungue umbras lacerat, glubensque in frusta resolvit.
Has imber cogit questu exululare canino:
20 Nunc lateris laevi defendunt objice dextrum.
Nunc dextri laevum. Volvunt sic se usque profani.
Nos ubi prospexit magnus draco Cerberus, ora
Pandit, et ostendit stantes deuso agmine dentes.
Nullum quod sineret membrum consistere, habebat.
25 Tum dux extendit palmas terramque prehendit,
Et manibus plenis inhiantis misit in ora.
Utque canis, quem dira fames latrare coegit,
Dum mordet pastum correptum dente, quiescit,
Id tantum spectans pugnausque, ut devoret escam:
30 Lurida sic monstro est facies mutata trifauci
Obtundenti animas ita, ut obsurdescere malint
Imbre gravi domitas nos praeterlabimur umbras.
Et vanas hominis vivi sub imagine formas
Calcamus. Stabant hic omnes undique stratae,
35 Tantum una excepta, quae mox se arrexerat atque,
Ut nos intrantes vidit, se in sede locavit.
Tu, qui per valles Plutonis duceris istas,
Me internosce, inquit, si scis. Tibi vita, priusquam
Me mors destrueret, superas fuit edita in oras.
40 Huic ego respondi: Qui te sic conficit angor,
Sic a mente mihi te forte abducit, ut unquam
Haud te oculis videar vidisse. At fare vicissim,
Qui sis, tantorum qui in tristia lustra malorum
Missus es, ac jussus tam diram pendere poenam,
45 Ut, si quid majus, nil sit odiosius ista?
Atque haec conversus contra, Me floridus Arnus,
Ille refert, genuit tuaque urbs repleta veneno
Invidiae tanto, ut superans pleno effluat alveo.
Me tenuit secum , dum arrisit vita serena.
50 Vos appellastis cives me nomine Porcum,
Quod dederat damnosa gulae milii culpa ; sub imbre
Frangor, ut ipse vides. Sed hon ego solus in isto
Supplicio, at similem ob noxam mugire videbis
Hos omnes. Sic is, non ultra. Ego talibus illum
55 Aggredior: Dolor iste tuus me ita praegravat, ut me
Lugere hortetur. Sed dic, si est scire potestas:
Quo cives urbis studia in contraria scissae
Devenient? Num quis justus? Da discere caussam,
Cur hanc dissidio invasit discordia tanto.
60 Is mihi: Defuncti longo certamine ad arma
Coucurrent, caedemque, et pars silvatica partem
Adversam male mulcatam compellet abire.
Ante sed occiduus quam trinum expleverit orbem
Sol, opus est, ut et ipsa cadat, pars altera praestet
65 Unius auxilio, qui nunc se fingit amicum;
Attolletque diu frontes, et pondere duro
Victricem premet, haec quamquam indoleatque frematque.
Justi sunt bini, at nemo est, qui commodet aures
Istorum monitis. Fastus, livorque, sitisque
70 Auri scintillae sunt tres, quae corda perurunt.
Hic interrupit lacrimabile carmen. Ego illi:
Id quoque me doceas, cupio, et ne discere aventi
Ulteriora neges. Tejajius et Farinata,
Ilii ita praestantes meritis, et Rusticulorum
75 Progenies Jacob, Henricus, Musca, cohorsque
Caetera, tam ardentes bene per benefacta mereri.
Dic, ubi sunt? Horum fac des mihi noscere vultus;
Namque ingens animum mihi stringit scire cupido,
Utrum illos coelum beet, an styx atra venenet.
80 Isque: Animas inter mage nigras. Nec genus unum
Noxarum, at varium sontes dejecit in ima.
Hos tu, si inferiora queas penetrare, videbis.
At tibi cum dabitur dulces evadere ad auras,
Fac jubeas, quaeso, nostri meminisse sodales;
85 Nullum ultra verbum tibi, nec responsa remitto.
Tum rectos oculorum orbes distorsit acerbe,
Me inspexit paullum atque exin caput inclinavit,
Atque simul cecidit reliquorum examine mistus
Coecorum. — Tunc Minciades mihi talia ductor:
90 Non huic praeterea secedet pectore somnus.
Ante tuba angelico quam personel omnia signo,
Tempore quo adveniet pravis inimica potestas.
Exin quisque suum inveniet sibi triste sepulchrum,
Induet atque sibi carnem propriamque figuram;
95 Quae semel intonuit sententia, tundet et aures
Aeternum. — Sic tardigradi loca per nigra, mista
Colluvie umbrarum et pluviae, processimus ultra.
Tangentes vitam, haud longo sermone, futuram.
Hic ego: Praeceptor, dixi, anne haec ipsa tenore
100 Supplicia augescent aliquo post magna Tonantis
Judicia aeterni? Numquid mitescere poenae
Incipient forte, an miseros sic acriter urent?
Ille mihi: Quae olim didicisti, mente revolve;
Singula plus tanto vim gaudi vimque doloris
105 Sentire, haec quanto sunt perfectissima tota.
Quamvis id nunquam gens haec devota futurum .
Speret, ut ex vero perfecta exsurgere possit.
Illinc plus, quam istinc tamen hoc exspectat et ipsa
Sic nos progressi in gyrum confecimus orbem,
110 Multa simul fantes, iterum quae dicere parcam,
Inque locum ventum est, qui dat descendere ad ima.
Hic nos Plutonem, magnum illum invenimus hostem.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 17/09/2021
Paradisi XV: Cacciaguida Dantis Allagherii Divina Comoedia
Mens bona, ubi semper, quae recte spirat amoris
Aura, liquet, veluti non aequo in corde cupido,
Suavisonam jussit citharam interrumpere carmen,
Et sanctas cessare fides, quas dextera coeli
5 Et premit et lassat. Cur justis obstruat aures
Hic populus precibus qui, pauca rogare paratum
Paene illecturus, concordi mente animoque
Conticuit? Merito veniat sine fine dolenda
Vita homini cupido, bona fluxa et vana potiri;
10 Pro quibus aeternum se illo spoliavit amore.
Sicut per noctis tranquilla et pura serenae
Interdum subito discurrere lumine flamma,
Securosque solet visus necopina movere
Mutantisque locum stellae sub imagine fertur:
15 (Excipe, quod parte ex illa, unde accensa recessit,
Nil fuit amissum; ista brevi vanescit in auras:)
Haud aliter cornu ex dextro, quod pertinet hujus
Ad postrema crucis, stellarum ubi plurimus ordo
Fulgebat junctus, multa cum luce cucurrit
20 Astrum; nec proprium lemniscum gemma reliquit,
Sed propter tractum radiorum excurrit, et igni
Assimile est visum, quem post alabastra locamus.
Composita ore pio Anchisis sic restitit umbra,
(Majori nostrae si dignum est credere Musae)
25 In valle Elisia, natum cum sensit adesse.
0 sanguis meus, o super omnein gratia morem!
Et cuinam, ut tibi, reclusa est bis janua coeli?
Sic illud lumen: quare tum ego totus in illo;
Dein Dominae quaesivi oculos: namque altus agebat
30 Me stupor hinc atque hinc; quia tali huic lumina risu
Ardebant, ut et ipse meis mihi sorte datorum
Donorum summam, Paradisi et habere viderer
Jam partem. Dein vita oculis jucunda meisque
Auribus, ad primas adjecit talia voces,
35 Quae non percepi; sic sensu est fata profundo.
Nec jam consulto, at quod erat celare necesse;
Nam sermo illius signum super adstilit omni
Praefinitum homini. — At postquam deferbuit arcus
Ardentis studii sic, ut, quae funderet ore,
Descensu peterent quod nostra est tangere mente,
Hoc primum audivi: Dene sit tibi. Trine, qui es Unus,
Et nostrum es tanto dignatus munere semen.
Dein: (irata et diuturna nimis jejunia, fili,
Quae sunt ducta mihi libro ex majore legenti,
45 Pagina ubi alterne haud reddit mutata colorem,
Solvisti, hunc intus splendorem luminis, unde
Verba libi emitto, hac plumas libi dante, volatum
Ausus sublimem. Quae tu modo pectore versas,
Ad me cuncta meare putas ex principe caussa
50 Illa, non secus ac quinlusque et sextus ab uno
Exsurgit numerus, si quis satis addere novit.
Quare quis fuerim, vel cur tibi laetior esse,
Quam quisquam ex ista prodenti gaudia turba
Nunc videar, non ulla fuit tibi caussa rogandi.
55 Quod credis, verum est; nam plusque rainusque beante
Quae fruitur vita turba omnis suspicit illud,
In quo tu speculo pandis tua sensa, priusquam
Ilaec animo volvas. Verum ut sacri ignis amoris,
Qui vigilare jubet pascentem lumina viso
Perpetuo et desiderio me suaviter urit.
Plenius expletus maneat, vox libera, laeta
Et secura sonet, quae vis aut corde volutas,
Ad quae mox decreta mihi responsa dabuntur.
Postquam respexi Dominam meque ilia, priusquam
65 Inciperem fari, audivit, vultuque sereno
Annuit arridens, cupienti qui addidit alas.
Tunc ego sic coepi: Sapientia et aestus amoris,
Ex quo se vobis ostendit, quae regit aeque
Cuncta, et pro meritis cuncta aequat, summa potestas,
70 Uno respondent mensurae pondere vobis:
Nam solem propter, qui vos lustravit et ussit
Luce sua atque aestu, sic unicuique facultas
Utraque inest aeque, nihil ut simile esse feratur.
At studium, ac pariter mentis prudentia oh ipsam,
Quam nostis, caussam mortalia membra ferentum
Alis diversas suerunt imponere pennas.
Quare ego, qui vivo morti devotus, in ista
Sortis inaequalis video me lege retentum ;
Atque haec caussa fuit, cur parcam solvere grates
80 Voce, ac laetitiae plaudam modo corde paternae.
Te precor ipse quidem, o vivax mihi flamma topati,
Hunc quae thesaurum pretiosum gemma decoras,
Per te explere tuo ut liceat mihi nomine mentem.
0 mea frons, per quam venit mihi tanta voluptas
85 Solum expectanti, en radix tua, talia contra
Ille; ac deinde inquit: Qui primus nomina vestro
Imposuit generi, et post centum atque amplius annos
Certat adhuc primam montis superare coronam,
Is meus est natus, bisavus tibi, cui decet ore
90 Et factis te jam longum resecare laborem.
Antiquos intra fines Florentia stabat
Pace fruens plena, parvo contenta pudensque.
Non pictas acubus vestes, non illa corollas
Cognorat, non, femellis quae stringeret apte
95 Crura, periscelidem; nec quidquam, cingula praeter.
Formam fingebat. Nondum modo nata pavore
Filia torquebat patrem; nam tempora, dosque
Ilinc atque inde modum nunquam transire sinebant.
Nulla domus, vacuam quam turba domestica morte
100 Deseruisset, erat. Nondum, qui in luminis oras,
Quidquid posset agi secreta in parte domorum,
Ederet, ortus erat tristi alite Sardanapalus.
Nondum Monsmarius monti, qui nomina primum
Duxit ab aucupio, palmam cessisse priorem
105 Visus erat, qui, ut nunc superatur culmine in isto
Adscensus, ita vincetur, dante urbe ruinam.
His ego vidi oculis Berlin-Belincionem ossis
Et corii ornatu vestitum incedere, et uxor
Illius numquam a speculo fucata redibat.
Del-Vecchium et Nerlum contentos simplice pelle
Vidi, et matronas fusum pensumque trahentes.
0 fortunatas! Tumuli secura paterni
Singula erat. Necdum ulla thoro deserta jacebat
Gallorum ob gladios. Pueri cunabula propter
115 Altera sidebat, verbis solata quietem,
Quae quondam patrum linguam matrumque juvabant.
Atque colo mollem deducens altera crinem,
Fallebat somnum, turba prope stante suorum,
Iliacas memorans Fesulasque urbemque Quirini.
120 Tum Cinguella, Lapus cognomine Saltarellus
Nostro illi populo portentum tale fuissent.
Quale foret vestro Cornelia, Cincinnatus.
His ita tranquillis, ita pulchris moribus urbis,
Tam fido populo, hospitio tam dulci et amico
125 Me dono dederat, genitrice vocante, Maria,
El veteri ex vestro sacrato fonte renatus
Cacciaguida fui, fratre et consorte Moronto
Atque Elisaeo. Prognata in fluminis ora
Eridani conjux venit mihi. Nomen ab illa
130 Filius is duxit, cujus tu nomine gaudes.
Induperatoris dein sum vexilla secutus
Conradi, ense latus qui mi praecinxit, honore
Dignatus tanto propter benefacta merentem.
Contra nequitiam sum illum comitatus euntem
135 Legis, qua populus tellurem usurpat et urbem,
Pastoris culpa, quas vobis jura dederunt.
Atque ita mi gentem fuit extricata per illam.
Haec anima ex mundo praesenti fallere, cujus
Insidiosus amor multorum pectora turbat,
140 Atque ex martyrio ad pacem fuit exitus hancce.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 09/09/2021
Purgatorii XXVIII : flumen Lethe Dantis Allagherii Divina Comoedia


Jam cupidus lustrare intus circaque recessus
Divini nemoris densos vivosque, novelli
Frangentes oculis fulgentia tela diei;
Haud mora, deserui ripam, campumque patentem
5 Exiguo ingressus passu, per lene ferebar
Lente iter ambrosios exspirans undique odores.
Dulce strepens, ulla mutari nescia caussa,
Aura mihi frontem majore haud flaminis ictu
Tangebat, quam si afflaret vis blanda Favoni;
10 Quam propter tremulae ac dociles levitate secunda.
Quotquot erant, parili nutabant ordine frondes,
ln partem versae, quam contra projicit umbram
Mons sanctus primam; hauil tamen hae vertigine sparsae
Sic, ut desinerent fastigia summa tenentes
15 Arte sua volucres uti, solilosque ciere
Cantus; quae pleno fundentes gaudia corde.
Excipere omnigenis certabant cantibus horas
Primas sub foliis, quae edebant consona murmur,
Quale audire melos facile est prope littora Classis
20 Conflatum hinc inde in ramis pineta per alta,
Auster ubi Aeolio lenis se carccre solvit.
Jamque per antiquae intuleram me devia silvae,
Tarde progrediens adeo, ut jam scire nequirem,
Qua veni, cum me vetuit procedere rivus,
25 Ad laevam modicis inflectens gramina lymphis
ln ripas egressa suas. Pellucida quaevis
Fontibus ex nostris aliquid concludere misti
Unda videretur prae illa, quae illimis in imo
Nil celat fundo; quamvis subfusca sub umbra
30 Perpetua excurrat, quae Solis lumina nunquam
Nec Lunae patitur nemoris per ocapa vagari.
Adductis pedihusque oculisque ego fluminis alveum
Transsilui parvum, visurus laeta vireta
Florida, tam vario discrimine picta colorum:
35 Atque huc mi occurrit, fieri ut quandoque videmus
Quiddam improviso, quod cunctas pectore curas
Attonito avertit. Nullis comitantibus ibat
Ore canens mulier floresque a floribus ipsa
Secernens, pede tacta hujus queis tota nitebat
40 Semita. Cui dixi: 0 mulier pulcherrima, amoris
Quae facibus calefis, fronti si credere dignum est
Cordis testanti sensus, ne huc abnue, quaeso,
Ferre aditum propius ripam, ut, quae carmina cantas,
Figere mente queam. Per te subit insula, per te,
45 Qualis erat spectanda, subit Proserpina in ipso
Tempore, cum genitrix illam, ver illa serenum
Amisit. — Voluti adductis vestigia plantis
Collecta in choream vertit matrona retrorsum,
Vixque pede ante pedem posito accessisse videtur:
50 Sic inter tlores ostroque auroque micantes
Ad me conversa est, ut, quae defigit honeste
Lumina humi, virgo, voluitque explere rogantem;
Nam sic accessit, dulce ut modulamen iniret
Aures, atque omnes dederit cognoscere voces.
55 At simulae venit, jucundi ubi fluminis undae
Irrorant herbas, dignata est tollere vultum.
Haud oculos credo Veneri micuisse nitore
Tanto, cum praeter solitum haec se vulnere nati
Districtam sensit. Dextra ridebat in ora
60 Opposita, manibus decerpens multa colorum
Millia, quos alma emittit sine semine tellus.
Tres circa passus sejunxerat omnis utrosque;
Nec mare, quod mersa titulos deduxit ab Helle,
Trajectum Xerxi, frenum cuicumque superbo
65 Nunc quoque, tantum odii est passum, ulterioris amore
Ripae, a Leandro Seston spectante et Abydon,
Quantum hic a me omnis, quod non patefacta dedisset
Tunc iter unda mihi. — Vos hic nova pectora adestis,
Illa ait, et forsan, quod me hac vidistis in ora,
70 Quae prius humanae naturae electa patebat
Sedes, ridentem, mirantibus insidet anceps
Cura aliqua; at veniunt a carmine Delectasti
Lumina, quae nebulas possunt depellere mente.
0 tu, qui cunctis anteis, scitarier orsus,
75 Fare age, si quid vis aliud; nam solvere praesens
Veni, quoad satis esse reor, quaecumque rogabis.
Lympha, inquam, nemorisque sonus mihi pectora pugna
Exagitant minuuntque fidem, quae increverat ante;
Nam secus audieram fieri, ac quod vera monet res.
80 Illa mihi: Dicam, quo pacto haud evenit istud
Absque sua caussa, quod tanto corda stupore
Nunc tibi sollicitat, et quae tibi plurima nubes
Officit, hanc tergam. Superorum bominumque voluta
Sumina, illa ipsa placens per se sibi sola, creavit
85 Primum hominem dederatque bonis excellere factis,
Atque istas sedes, aeternae ut pignora pacis.
Ipsius ob vitium haud illi mora longa receptum
Hic dedit; ob vitium in luctum moestumque laborem
Et dulcem ludum et risum mutavit honestum.
90 Ne, quos progenerant isto sub monte, vapores
Terrae et aquae, soliti solis sectarier aestum,
Quoad licet, humanae conflictu bella cierent
Naturae, idcirco meus hic conscendit in altum
Huc usque: at parte ex illa, quam janua claudit,
95 Liber ubique manet. Sed nunc, quia lotus in orbem
Cum prima coeli sphaera convolvitur aër,
(Ni latere ex aliquo huic proprium interruperit obiex
Circuitum) hoc alto in spatio, quod in nere vivo
Immune et vacuum est, icitque et personat omnem
100 Hic motus silvam, quia plantis densa superbit:
Et tantum plauta icta potest, ut repleat auram
Virtute ipsa sua; et gyros deinde ipsa retexens,
Hanc quatit. Altera humus, prout per se est digna, suive
Naturam ob coeli, lit praegnans saeclaque gignit
105 Plantarum varia et varias prodentia vires.
Nec vero posset vestris res mira videri,
Si quando audierint aliquam hic sine semine noto
Mittere radices plantam. Et tibi scire licebit,
Lit sacer hic campus, quem calcas, semine abundat
110 Omnigeno, talemque solet concludere fructum,
Qualem illic manibus non est convellere vestris.
Nec quas cernis aquas, manant ex paupere vena,
Quam vapor instauret glacie solvente rigorem,
Ll fluvium, qui acquirit opes virc6quc remittit;
115 Sed fonte ex solido certoque erumpere pergunt,
Et tantum accipiunt a summi numine regis,
Quantum profundunt ex duplice parte reclusae.
Ex una erumpit fluvius virtute repletus.
Qui male factorum cunctorum oblivia spargit;
120 Ex alia, qui dat revocare et cernere mente
Omnia facta pie et caste. Qui hinc, nomine Lethes
Dicitur; Eunoes, qui illinc: neuterque suam vim
Exercet, nisi si ante aliquis degustet utrumque.
Et sapor istius superat genus omne saporum;
125 Et quamvis saturata satis tua cedere possit
Jam sitis, haud ultra me nil retegente recentis,
Id tibi praestabo gratis, quod consequa rerum
Mi suadet ratio; tibi nec fore dicta putabis
Jam mea cara minus, si haec exspalienlur aperte
130 Ultra promissum. Veteres, qui saecula vates
Aurea cantarunt, victumque statumque beatum
Forte in Parnasso, sunt somnia vana secuti.
Humana hic radix semper fuit integra, semper
Hic ver, hic quivis fructus, quaeque ire fluenta
135 Nectaris et vestri dicunt. Tunc ipse poetas
Respexi comites, et laeto non sine risu
Accepisse illos cognovi haec ultima dicta.
Deinde oculis redii ad praestantem corpore Divam.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 02/09/2021
Purgatorii V: Buonconte Monsfeltrius Dantis Allagherii Divina Comoedia
Jam procul umbrarum coctu digressus ab illo
Ibam, ductoris vestigia pone secutus.
Cum digitum intendens post me talem edidit una
Exclamans vocem: En si non fulgere videtur
5 A laeva jubar huic subeunti, et planta moveri
Non secus ac vivo. Ad rumorem ego lumina verti,
Atque illas vidi me unum lustrare stupentes.
Et retro fracti cedentia lumina solis.
Cur in tot curas animum libi dividis, inquit
10 Doctor, ita ut gressus cessarint? Cur tibi curae est,
Quid mussent illi strepitantes? Pergito mecum.
Et sine, quod libeat, post tergus dicere vulgus.
Sta veluti turris, quae immoto vertice nunquam.
Quid possit Boreas, didicit. Nam seraper, ubi una,
15 Atque alia atque alia invadit praecordia cura.
Longe a proposito fertur, quia, ubi altera gliscit,
Altera lentescit. Potui nil dicere contra,
Hoc uno excepto: Venio! Id dixi, ora colore
Valde conspersus, quo vir quandoque repertus
20 Est dignus venia. Interea transversa legentes
Clivi, prae nobis paulum longo ordine gentes
Ibant, pro versu versum Miserere canendo
Reddentes. At ubi sensit me turba vetantem
Per corpus transire meum, quae spicula mittit
25 Sol, interruptum mutarunt carmen in unum
Oh ! longum raucumque sonans. Ast agmine bini.
Ex illo, qui se legatos ore ferebant,
Occurrere simul nobis et voce rogarunt:
Quae sit conditio vobis decreta, docete.
30 Atque meus doctor: Jam vobis ire licebit.
Atque his, qui mittunt, eadem haec responsa referre:
Hujus adhuc corpus vera coalescere carne;
Cujus ut inspiciant umbram, si forte stetere.
Ut reor, haec satis est illis responsa dedisse;
35 Ipsi habeatur honor, quod eas fortasse juvabit.
Accensos nunquam, nocte incumbente, vapores
Tam cito ego vidi sudum diffindere coelum,
Aut mense Augusti nubes, jam sole cadente.
Quam citius reditum hi tulerint alti ad juga montis;
40 Atque ubi perventum est illuc, comitante caterva
Advenere sua regressi, ut fusa sine ullo
Turba ruit freno. Quae se agglomeratque premitque,
Ad nos festinans, numero gens plurima abundat,
Et venit oratum, vates dicebat; at ipse
45 Ne tamen ire viam desiste audique rogantes.
Non interrupto cursu. Tu, quae artubus illis.
Cum quibus existi primas iu luminis auras,
0 anima, incedis vestita, initura beatas
Sedes, clamabant venientes, ito parumper
50 Lenius atque vide, num quem libi noscere nostrum
Forte datum fuerit, cujus narrata reportes
Ad vestros. At cur properas? cur stare recusas?
Nos vis hostilis jam cuuctos funere mersit.
Assueti sceleri extremum duravimus usque
55 Ad tempus, donec lumen coeleste refulsit
Mentibus, ac docuit sic, ut malefacta perosus
Cum tletu ac certus veniam indulgere nocenti.
Quisque sua exivit, placato numine, vita,
Visendi quod amore sui praecordia adurit.
60 Ilis ego: Ut in vestros ego ligam lumina vultus,
Haud ullum inspiciens nosco. At vos si qua juvabit
Res penes arbitrium nostrum, o bene nata animarum
Turba, loqui haud pudeat. Nam pacem juro per illam,
Quam jubeor tantum ductorem pone secutus,
65 Nunc hoc, nunc illo properans, mihi quaerere iu orbe,
Id me facturum. — Tum contra talibus unus
Ifit: Quisque tuo benefacto lideret, ullo
Quamquam haud jurasses verbo, prodesse studenti.
Ni tibi propositum virtus male fida recidat.
70 Quare ego, prae reliquis unus qui te alloquor, oro,
Ut, si forte unquam terram conspexeris illam,
Aemiliae fines inter, quaeque Appulus arva
Exercet, positam, Fani tu largus abundes
Supplicibus verbis, quisque ut bene numen adoret
75 Pro me, ut purgando gravium delere malorum
Sit mihi fas labem. Namque est mihi patria Fanum.
Verum Antenoreos inter mihi plura profunda,
Unde eruor fluxit, nostra in quo vita sedebat,
Vulnera venerunt, ubi tutius ipse latere
80 Rebari Atestinus vehementi percitus ira
ln me plus aequo patrati est criminis auctor.
Quod si, dum fugi, Mirae loca lata petissem,
Cum juxta Oriacum me primum oppresserat hostis.
Nunc quoque, vitalis ubi ducitur aura, manerem.
85 Currenti est quaesita palus, cannaeque fimusque
Impediere adeo trepidantem, ut corpore prono
Conciderim; atque meis vidi manare cruentum
In tellure lacum venis. — Deinde incipit alter;
0 quae vota trahunt te celsi ad culmina montis,
90 Sic rata sint: succurre meis, miserescere praesens
Corde bono atque pio. Primas Monsfeltrius auras
Ducere me vidit. Buoncontem agnosce; Joannae
Non est cura mei . nec respicit altera egentem
Turba. Ideo hos inter demissa fronte vagari
95 Cogor. Ego huic; Quae vis. fortunave Campaldino
Te sic avertit procul, ut se scire sepulcrum
Nemo tuum dicat? — Tunc is mihi talia reddit:
Infra Clusinos agros delapsus Eremo,
Tollit ubi culmen pater Apenninus ad astra.
100 Fons ruit oblique, Archianus qui dicitur illic.
Jamque ego perveni, quo fertur nominis expers
Unda, meum diro transfossus vulnere guttur,
Diffugiens pedes, atque irrorans sanguine campum.
Hic me defecere oculi, pariterque loquela
105 Clamantem extremum, lingua frigente, Mariam;
Et corpus mansit solum. Nec vera pigebit
Dicere, tuque refer vivis. Demissus ab alto
Ales me prendit coelestis nuncius aulae;
Tartareus contra clamare: O tu, incola coeli,
110 Cur me dimittis vacuum? Tu aeterna reportas
Istius spolia ob miseram, mihi quae eripit istum,
Lacrimulam. At reliqui quod me manet , ipse repexum
Longe aliter mittam. Scis jam, ut se tollit in altum
Collectus vapor humidus atque recedit in imbrem,
115 In loca cum surgit, gelidis ubi stringitur auris.
Huc venit malus ille animus, qui mille nocendi
Usque aries poscit solertis acumine mentis,
Et fumum et ventum ingenita virtute repente
Movit. Ubi est exstincta dies, caligine vallem
120 A Prato Magno in coelum sublime minantis
Montis ad usque jugum texit, Dein desuper aethram
Admonuit , foetusque in aquam dissolvitur aër.
Praecipitant imbres, et quos jam terra nequibat
Accipere, in fossas tulit impetus, utque fluentis
125 Mos solet esse amplis, undae traxere ruinam
Tam rapide in flumen regale, ut nulla valeret
Vis prohibere malum. Mea frigore membra soluta
Indomiti Archiani furor aufert improbus inque
Arnum conjecit, solvitque a pectore nexam,
130 Quam fecere crucem mihi brachia, cum dolor ingens
Me vicit domitum, et per ripas volvit et imum
Per fundum; deinde ipse sua cinctum atque revinctum
Advolvit praeda. 0 patrias cum rursus adire
Fas tibi erit terras, dabiturque quiescere longo
135 A 'cursu atque labore viae (sic fata secundam
Tertia post animam est) , haud obliviscere nostri!
Sum Pia, me genuit Sena confecitque Maremma,
Scitque haec ille, prius mihi qui donarat habere
Annellum, sociamque tori uxoremque vocarat.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 27/08/2021
Paradisi XI: Sancte Francisce - - Dantis Allagherii Divina Comoedia
0 stultas hominum curas! quam manca labascit
Vanae vis sophiae, quae pennis verrere terram
Vos docet! Hicce petebat jus, artemque medendi
Alter, et ille sacros spectabat tonsus honores;
Viribus hic, lingua hic regnum usurpare parabat;
Quidam furandi, quidam civilia agendi
Ardebat studio, quosdam damnosa fatigat
In Venerem rabies, quosdam tenet otium inertes.
His ego tura penitus studiis, curisque solutus
Omnibus in coelo tecum, o bene nata Beatrix,
Versabar. Venit mihi gloria tanta recepto.
Postquam quisque locum rediens devenerat illum
Circuli, ubi ante luit, ceu cerea candelabro
Fax imposta, stetit. Tunc ante locuta lucerna
Est audita inibi subridens talia rursus
Ordiri exardens fulgenti purius igne:
Sicut ego aeternum speculatus lumine lumen
Istius ad jubar incendor, sic cernere in ipso
Mi datur, unde fluant, quae agitant tua pectora, curae.
Tu dubitas optasque, ut sic sermone patenti
Atque explanato rursus mea verba reponam,
Ut capiat tua mens. Jam scis haec me ante loculum.
Pinguis ubi crescit . — Non surrexisse secundum
A tanto, — Haec mea dicta satis distinguere oportet.
Quae rerum summam sapientia sola gubernat
Consilio tanto, ut mentis genus omne creatae
Inspicientis in hanc, ante imum tangere fundum
Quam sit, deficeret, rationis lumine victo;
Ut sponsa illius, quam sacro sanguine fuso
Junxerit ipse sibi, clamorem ex pectore ducens
Altum, sub dulcis complexus iret amantis
Tutior ipsa sibi, et magis ipsi fida, duobus
Principibus notis, gemino hanc solamine juvit,
Ipsam ut ductores hinc inde utrique praeirent:
Quorum unus Superum totus spirabat amores;
Alter, cui vastam implerat sapientia mentem.
In terris coeli referebat imagine lucem.
Dicam unum; quicunque unum laudaverit, ambos
Dicit; uterque etenim ad metam tendebat eandem.
Intra Tubinum et, quae collem elabitur, undam,
Quam sibi narratur sedem legisse beatus
Ubaldus, pendet clivus de monte praealto
Fertilis, exercens Perusinos frigore, et aestu
A porta solis, retroque jugum grave luget
Nuceria et Gualdus. Qua plus huic ardua clivo
Semita se frangit, sol terris fulsit obortus.
Qualis nonnunquam surgens Gangetide ab ora.
Quare si cui forte locum memorare placebit,
Non ille Ascesi nam verbis parcius esset
Usus, sed proprio hunc Orientis nomine dicat.
Nondum etiam adveniens multum distabat ab ortu.
Cum terras aliquo recreare levamine coepit
Virtutis dives magnae. Nam talis amore
Vinxerat hunc mulier, pro qua bella aspra subivit
Junior a patre, et cui. ceu morti, ostia gaudi
Haud quisquam pandit. Sed sacro antistite coram
Atque patre hanc sibi conjunxit, quam semper amavit.
Et magis, inque dies magis. Ilaec sponso orba priore.
Mille ultra et centum spreta atque obscura per annos,
Ante istum sedit, nullo invitante marito.
Nec juvit, quod fama refert, sub paupere Amicla
Invenisse casa, qui securum egerat aevum
Illius ad vocem, qui totum terruit orbem;
Et constans animo frustra fuit illa, feraxque
(Stante Maria infra) ausa crucem conscendere, Christo
Indivisa comes. Sed ne ultra obscura revolvam,
Disce his prolixe verbis me scribere amantes
Jam Paupertatem et Franciscum. Laetus utrique
Vultus, mirus amor, mens concors, dulce tuentes
His oculi in sanctas rapiebant pectora curas.
Tunc primum nudare pedes venerabilis ardet
Bernardus, tantamque avidus contingere pacem
Emicuit, cursu sibi visus tardior isse.
0 male cognitae opes, o copia vera honorum!
Nudis Aegidius, nudis Sylvester anbelat
Sectari sponsum pedibus; sic sponsa placebat.
Conjugo cum sancta incedit pater atque magister,
Quem proles humili sequitur circumdata fune.
Non huic securam frontem cor vile gravavit,
Quod natus Petro sit Bernardone parente.
Quod spretus mire, at regali pectore celsus
Durum propositum ostendit, quod dextera summi
Pontificis sanxit; quo mox praebente sigillum,
Olli turba frequens mira paupercula vita,
Quam melius caneret coelestis gloria coetus,
Creverat; et serto est per Honorium adaucta secundo
Flamine ab aeterno ductoris sancta cupido.
Utque ardens propriam pro Christo effundere vitam
Forti animo regis Babyloni ante ora superba
Oravit Christi caussam, Christumque sequentum;
Cumque minus movit praecordia gentis acerba,
Ne labor iret ibi nequidquam effusus, ad agros
Italicos rediit, foecundaque gramina fructu.
Antro marmoreo inclusus Tibrim inter et Arnum
A Christo accepit, postremi insigne sigilli,
Stigmata, quae membris binos is gessit in annos.
Posteaquam est illi visum, qui dote bonorum
Tanta hunc donarat, studioque et mente pusillum
Attrahere assumptum promissa ad praemia coeli;
Fratribus ille suam, ut justis haeredibus, aeque
Cessit commendans, qua nil sibi carius unquam
In vita fuerat, Dominam, hos hortatus, ut istam
Constanter colerent, fido istam pectore amarent;
Hujus et e gremio emissus se tollere ad auras
Spiritus egregius voluit redituque recepit
In sua se regna, istam unam esse feretri
Sat ducens posito. Nunc tccum conjice mente.
Qualis erat socius cimbam servare peritus
Petri, atque explorare poli rata in aequore signa.
Dux fuit hic noster. Quare tibi nosse licebit,
Quam lectam messem ferat, hunc quae turba sequatur,
Ut jubet. At se implere nova grex istius esca
Ardet hians adeo, ut non sit prohibere potestas,
Quin per diversos saltus palatus aberret
Quoque magis pecudes longe latequc vagantur,
Tanto ad ovile magis referunt se lactis inanes.
Nosco equidem ex istis aliquas, quae damna temente
Pastorem stringunt; verum haec esi tantula turba,
Ut satis exigui ad vestes sit copia panni.
Nunc si nostra tibi non est obscura loquela,
Si verba attentam tibi sunt immissa per aurem.
Si, quae fatus erani, revocas, contentus abibis
Ex parte; ipse etenim cernes plautam, unde secantur
Hami, et praecinctum renes ita concludentem:
Pinguis ubi crescit , qui res non captat inanes.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 21/08/2021
Paradisi III – Piccarda et Constantia - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Qui mihi sol pectus prius inflammavit amore,
Monstrarat pulchri, dempto velamine, veri.
Dum sua continuat, nostra argumenta refutat,
Adspectum dulcem. Jamque, ut mentem ipse faterer
5 Purgatam et certam, extuleram, ut magis arduus ore
Farer, quoad decuit, caput. Ast objecta repente
Est oculis visi species, quae inspecta revinxit
Me totum usque adeo, ut praesentem errata faleri
Fixerit immemorem. Ceu per pellucida, tersa
Vitrea vasa, aut per, nullo turbante, nitentes
Lymphas haud altas sic, ut fundi ima nigrescant,
Tenuia tam redeunt nostrae exteriora figurae.
Quam baccae candor, nivea qui in fronte locetur;
Sic milii se obtulerant fari plura ora parata;
15 Quare me errori cepit contrarius error,
Quo vir amore arsit captus fontisque suique.
Quod simulac sensi, ratus haec simulacra repulse
A speculis, ut cuja essent cognoscere possem,
Conversis respexi oculis; sed nulla videre
20 Contigit, hisque actis prae me, ducis ora petivi
Dulcis, ab his pendens, quae ardebant lumine sancto.
At mihi subridens: Noli admirarier, inquit.
Ridentem, postquam ipsa tuum puerile notavi
Judicium, quoniam tua planta insistere vero
25 Non credit, sed more suo te ducit inani
Conatu. Quas tu cernis sub imagine, verae
Sunt animae, huc missae, quia, quae vovere, fatentur
Se votis mansisse mines. Quare alloquere illas.
Audi, atque adde fidem dictis. Nam vivida veri
30 Lux, satis his faciens, a se has deflectere passum
Ullum non patitur. — Tum unam, quae visa loquendi
Plus cupida est, umbram fuit ingens ardor adire;
Et coepi, quasi quem studium nimis acre fatigat
Mussantem: 0 anima egregie fausta edita sorte,
35 Quae vitae ad jubar aeternae dulcedine abundas,
Quam qui non gustat, nunquam cognoscere possit:
Pergratum fuerit, si des mihi discere nomen
Ipsa tuum ac sortem vestram. — Quare illa parata,
Nec remorata diu, haec oculis ridentibus infit:
40 Nunquam noster amor portam poscentibus aequum
Claudit, non secus ac similem sibi qui jubet esse
Quemque sua ex aula. Quo me tunc tempore habebat
Mundus, virgo Deo sacrarum rite sororum
Augebam numerum; et, bene si scrutabere mente,
45 Non libi celabor forma magis aucta decora,
Ac me Piccardam nosces, quae immixta beatis
Ipsa beata choris, ubi quam lentissima sphaera
Est lunae, locor hic. Quae nobis pectora solum
Exhilarata ardent divini flaminis igne,
50 Se duxisse hujus laetantur ab ordine formam;
Et nobis sors ista data est, quae tam ima videtur,
Quod curasse parum arguimur solemnia vota,
Et partim solvisse minus. - Tunc occupo et inquam:
Nescio quid vobis divini fulget in ore
55 Mirifico, prima quod vos ab imagine mutat.
Inde fuit nobis revocandi tarda facultas.
At quod tu narras, dat opem, ut cognoscere vultum
Sit mihi res levior. Sed ne hoc mihi dicere parce:
Vos, quae felices in sphaera degitis ista,
60 Unquam fert animus magis altas quaerere sedes,
Plura ut mirari majoraque foedera vobis
Multiplicare illic detur. - Prius illa parumper,
Cum qua tunc umbra stabat, subrisit et exin
Vultu adeo laeto respondit, ut igne caloris
65 Icta videretur primi: Quae dissita nostrum est
Per pectus, frater, sancti vis plurima amoris,
Dat desiderio tranquilla pace potiri,
Et facit, ut simul illa velit, quae possidet, ultra
Nil sitiens. Etenim si ferret nostra cupido,
70 Adspirare ultra atque magis sublimia inire,
Nostra forent vota illius pugnantia menti,
Qui nos sejunctas habet hic; quod et ipse videbis
Non cadere in sphaeras istas, ubi amare necesse
Dicas, si bene naturam perspexeris hujus
75 Aestus. Quin imo stat in hoc vitae esse beatae:
Stare intra fines, quos dat divina voluntas.
Cum qua de nostris quoque fit mens mentibus una.
Quare qualescumque sumus per multa gradatim
Limina, id et regno placet omni, non secus ipsi
80 Regi, qui nos sponte sua trahit, atque voluta
Hujus pax nostra est. Ipsa est illud mare magnum,
Quo, quidquid creat illa, atque edit lucis in auras
Natura, assiduo motus conamine tendit.
Tum patuit mihi, ut in coelo Paradisus ubique est:
85 Etsi cuncta beans supremi gratia amoris
Impluat haud aeque. Hic illorum more virorum,
Quos daps una dedit saturos, at ubi altera restat
Esca gulam alliciens, illi hanc spectare videntur,
Gratiaque est aliis de prima, ego nutibus usus
90 Et verbis egi, totam ut cognoscere telam
Possem, unde haec radium nondum ad capita ultima traxit.
Perfectae ob cursum vitae, meritumque profundum
Altius in coelo, dixit, stat femina, cujus
Ad normam in terris vos inter membra teguntur,
95 Velaturque caput. Dulci dare corpora somno,
Et vigilare illo cum sponso tempus ad usque
Postremum cupiens, cui fiunt omnia cara
Et rata, quae pietas et amor conformat ad aequam
Illius mentem. Primaevo flore juventae,
100 Illam ut subsequerer, terrae bona fluxa valere
Jussi, quoque illa usa fuit, me vestis amictu
Inclusi, sectamque sequi sectaeque magistram
Certa, palam vovi. At gens pius male sueta nocere,
Quam merila, avulsit dulcis me limine claustri.
105 Testor ego Superos, qualis post illa dolenda
Vita mihi fuerit. Quae se lux altera monstrat
Dextra mihi fulgens, quaeque ardet lumine nostri
Toto orbis, quidquid de me sum farier orsa,
Vult de se accipias, seseque fuisse sororem
110 Dicit, cui capitis sacratum est tegmen ademptum.
Sed quoniam ad vestros fluctus invita reducta est
Jus contra moremque bonum, nunquam illa solutum
Cor habuit velo. Lux haec Constantia magna est.
Quae se ex Suevorum vento genuisse secundo
115 Progeniem narrat, quae tertia et ultima lapsi
Vis fuit imperii. - Sic illa, et voce canora
Coepit: Ave Maria ! atque canens evanuit auras
In tenues, veluti grave per vada turbida corpus
Atque hanc, quoad potuit, cedentem nostra secuta
120 Est acies: ubi deflexit, quo me egerat aestus
Major, quaesivit signum et conversa petivit
Tota Beatricem. Illa oculos mihi perculit instar
Fulguris, ut primos ictus ego ferre nequirem:
Quae mihi caussa fuit, cur tardior ipse rogarem.
(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 14/08/2021
Purgatorii III – Manfredus - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Improvisa licet disperderet undique latos
Hos fuga per campos, gressuque animoque petentes
Montem, quo impellit ratio, mihi stringere fidi
Cura fuit comitis latus. Et quo tendere cursus
Hoc sine quivissem? Quis me per saxa rigentis
Traxisset rupis? Percussus pectora morsu
Ire videbatur proprio. 0 mens conscia, digna
Puraque, ut exigui species erroris amaro
Te pungit stimulo! — Postquam pedis impetus illum
Destituit, quemvis gestum qui invertit honestum,
Mens mea, quae primo stabat contracta, resumens
Propositum, expandit se, ut quae cupiebat, et ora
Converti ad clivum, qui sese effundit et alto
Fit propior coelo. — Solis post terga rubentis
Flamma, meo densum offendens in corpore fulcrum,
Fracta meam fuerat describere visa figuram
Ante pedes. Ego tum metuens, ne linquerer illic
Solus, me verti; sed tum milii cernere terram
Contigit obscuram ante meam tantum modo formam.
At mihi, qui solamen erat, sic ore profatur
Totus in occursum: Quae diffidentia menteur
Cepit? Me lecum esse, et me te ducere nescis?
Hesperus est, ubi membra jacent , queis clausus opacam
Protendebam umbram. Haec Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope; quod si prae me haud effunditur umbra.
Ne mirere magis , quam cum non excipit ignem
Alterius radiis coelestis quilibet orbis.
Haec parat apta pati cruciatum aestumque geluque
Corpora, quae virtus nobis aperire recusat
Quod facit. Insanit, qui spe sibi spondet inani
Immensam se posse viam percurrere mente.
Quam tenet una Dei natura, triplexque potestas
Unius et trini. Proles humana, doceri
Non ultra lines contenta, absiste moveri.
Nam si vi propria potuisses discere cuncta,
Virginis intactae lumd eguissent tempora partu:
Et desiderio mullos pallescere vano
Vidistis, queis plena quies concessa fuisset.
Nunc datur his luctu urgeri, poenaque perenni:
Illum Nicomacho natum divumque Platona
Permultosque alios dico; et capite inclinato
Hic os compressit turbatus. — Ad infima montis
Venimus, atque isthic ita visa est ardua rupes,
Ul levitas crurum hanc suaderet scandere frustra.
Inter Turbiam atque Ericem mage vasta magisque
Sola via, ad nostram, est lenissima scala patensque.
Quisnam, ubi in acclivi rupes jacet ista, docebit?
Doctor suspenso dixit pede, ut ire sine alis.
Qui caret his, possit? Sed figens lumina terrae
Dum mentem ille suam, quae sit via eunda, rogabat;
Atque ego lustrabam suspectans undique saxum:
Adfuit accurrens animarum exercitus ingens
Nos contra ad laevam, nec visa est turba moveri;
Tam lardo ilia gradu peragrabat devia rupis.
Tolle tuos oculos, comiti dixi atque magistro;
Ecce hinc, consilium unde petas, si pectore pendes.
Tunc me respexit, vultu et laetante solutus
Sic ait: Ergo illuc vestigia nostra feramus;
Nam lente incedunt, et tu, dulcissime fili,
Spem firma. Sed adhuc tanto procul intervallo
Illae aberant, dico post passus cum duce mille
Perreptos, quanto a longe jaculante recedit
Missa silex dextra, cum altae saxa aspera rupis
Strinxerunt cunctae constipataeque stetere;
Ut qui mente manet dubia, et circumspicit haerens.
0 bene defunctae, o animarum lecta corona,
Virgilius coepit, per pacem vos precor illam,
Quam reor ex vestris ardentem quamque manere,
Dicite, ubi jaceat mons sic, ut scandere in altum
Sit nobis; nam quo plus quis sapit, hunc terere horas
Frustra plus taedet. — Veluti sua septa relinquunt
Singulae oves. Irinae, trinae, et stat caetera turba
Subtimida, affigens oculos simul oraque terrae;
Quodque facil prior, et laciunt uno ordine cunctae,
Densae humeris huic ad dorsum, si forte moratur,
Simplicitate pari dociles, pariterque quietae.
Atque id qui ignorant: ego tunc accedere vidi.
Qui caput illius gregis ihat sorte beati
Gestantis pariter decus incessu, ore pudorem.
Verum ut humi lucem prae se videre retractam,
Me dextrum objiciente humerum, qui extenderat umbram
A me ad speluncam: gens omnis restitit, ac se
Paulum retraxit, reliquaeque hanc pone seculae,
Ignarae, quare id fieret, cessere vivissim
Retro. — De vestris quamquam me nemo rogavit.
Hunc, quem suspicitis, terreno corpore opacum
Esse ego confiteor, per quem modo lissa videtur
Lux solaris humi. Mirari absistite, et ipsum
Non sine demissa coeli virtute putate
Quaerere, qua superet munimen parietis hujus.
Talia praeceptor. Dignusque exercitus ille:
Ferte igitur gressus retro nobisque praeite,
Respondit, dorso manuum velut indice tanto.
Linus at ex illis coepit: Quicunque vocaris
Tu sic incedens, oculos converte tuoque
Volve animo, an vultus illic perspexeris unquam
Nostros? Respexi figens mea lumina in illum.
Flavus erat, pulcher, forma spectandus honesta,
Deque superciliis unum diviserat ensis.
Vultu ubi demisso me unquam vidisse negavi:
Illum, inquit, cerne! atque in summo pectore vulnus
Ostendit ridensque: Ego sum Manfredius, addit,
Induperatrix quem Constantia fassa nepotem est.
Quare oro ut, vestras simul ac remearis ad urbes,
Pulchram adeas natam, quae in luminis edidit auras
Hispanae et Siculae geniis lumenque decusque,
Illi ut vera canas, si quis contraria narrat.
Postquam me geminae letali vulnere plagae.
Ruperunt, flentem victas dare supplice voce
Viderat ille manus, qui parcit corde libenti.
Ausa atque acta mihi perverse horrenda fuere;
Divina et bonitas fani late brachia porgit.
Ut prendat, quidquid conversam suspicit illam.
At si Clusinus pastor, venatus in agro
Me per Clementem, tunc saltem volvere librum
Coepisset, dictante Deo qui scriptus habetur.
Corporis ossa mei post pontem condita starent
Sub molis statione gravis propter Beneventum.
Nunc illa allidunt imbres et flumina vexant
Regni extra fines, Verdim quasi propter aquosum.
In quo jactatur restincta luce cadaver.
Sed quos devovit verborum formula, non sic
Perdit, ut aeterni non possit vivida amoris
Flamina redire viam, dum aliqua spe praedita vita est.
Haud equidem infitior praereptum morte, priusquam
Demisse orarii, quam sancta ecclesia pacem
Subjecto induigere solet male facta latenti,
Quamvis poeniteat, prohiberi hoc littore in omnem
Annum, ex quo durus jussis parere refugit,
Triginta magnis volvendis orbibus annos.
Vota , bonaeque preces isti compendia legi
Ni faciant. Ergo jam prospice, si potes ullis
Tu me hilarare modis, uxori et nuncius ito,
Ut bona cognoscat per le Constantia , qualem
Hic me vidisti, quam haec interdicta docebis;
Namque hic per vestros lucrari multa solemus.

(curavit Johannes Teresi)


Abbate Dalla Piazza Vicentino - 08/08/2021
Infernorum III: Charon - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Per me externatam moeroribus itur in urbem;
Per me itur dolitura aeternum in regna dolorem;
Per me itur deploratae inter saecula gentis.
Justa ira artificem supremum moverat, unde
Principium mihi. Me fecit divina potestas,
Et sapientia summa, et primi flamen amoris.
Nulla prior me res, praeterquam aeterna, creata est,
Aeternumque mihi est status immutabilis. Omnem,
0 vos, qui intratis, spem ponite. Talia nigris
Vidi scripta notis, quas janua fronte gerebat.
Quare ego: Praeceptor, visus mihi durior horum
Est sensus, dixi; ast ille, ut vir mente sagaci.
Hic ait, est opus anctpitis genus omne timoris
Subjecisse tuis pedibus. Devenimus illas,
Quas. dixi, sedes, ubi erit spectare dolentes,
Queis animae et cordis summa est amissa voluptas.
Sic ille, implicuitque manum, vultuque sereno
Soldus comitem penetralia ad abdita duxit.
Hic flentum gemitus audivi, pectore ab imo
Singultus ducti resonare per aera coecum
A stellis, fluerem ut lacrimis in limine primo.
Multiplices linguae, horribili stridore loquelae,
Luctifici questus, ululatus ore frementum,
Voces altisonae, at fractae, mistaeque fragore
Pectora plangentum palmarum murmure circum
Assiduo aera pulsabant sine tempore nigrum,
Ut, spirante solent agitatae turbine arenae.
Ast ego, cui caput erroris caligine stabat
Cinctum, quaesivi: Quidnam hoc, quod verberat aures?
Quidve hic est gentis, quae tanto victa videtur
Moerorum fluctu? Tunc ille: Miserrima fata
Ista manent animas nequam, quae pectore inerti
Opprobrio expertem atque expertem laude trahebant
In terris vitam. Aligerum sunt agmine pravo
Immixtae, a summo quae haud descivere tonante,
Non satis huic fidae , at pro se. Has dejecit Olympus,
Propter eas ne pulchra minus coeli aula maneret;
Non illas Orci claustra accepere profunda,
Ne qua malae ex ipsis manaret gloria turbae.
Atque ego: Praeceptor, quid tam grave cogit amaras
Hos ire in lacrimas, tamque altos edere fletus?
Ille: Brevi dicam. Haud spes his se posse dolorem
Per mortem linire datur, tenebrosaque vita
Horum adeo abjecta est vilisque, ut cuilibet ipsi
Alterius sorti invideant. Non nomina mundus
His superesse sinit, non hos clementia, non hos
Justitia indignans curat. Me mitte negantem
Plura loqui super his, sed raptim prospice et ultra
Fer gressus. Oculis lustranti currere signum
Visum est, tamque cito converti, ut nulla quietem
Caussa videretur suasisse. Exercitus ingens
Pone sequebatur tam densus, tam ordine longo,
Ut vix millia tot mortem absumpsisse putassem.
Noscenti quosdam speculantique illius umbra,
Grande ministerium qui detrectaverat excors,
Objecta est. Subito patuit, manifeslaque visa
Res fuit, illorum hoc hominum genus esse probrosum,
Quorum est pertaesum Superis atque hostibus horum.
Haec misera, haud ullo quae unquam gens tempore vixit,
Nuda erat et valde praegrandibus exstimulata
Muscis, vesparumque acubus, queis carcer abundat.
Illae signabant his ora cruore cadente
Ante pedes, mistum lacrimis quem examine denso
Infesti vermes, foedissima turba, legebant.
Cumque ultra aspicerem, magni prope fluminis undam
In ripa stantis vidi multa agmina vulgi.
Quare ego: Praeceptor, nunc id concede roganti,
Ut discam, qui sint, quae lex, quive efficit usus,
Ut sese ostendant tam avidos transmittere cursum,
Quoad mihi per tenuem datur internoscere lucem?
Omnia cognosces, dabitur cum sistere gressum,
Dixit, coenosi tristes Acherontis ad oras.
Tunc ego, luminibus demissis, ora pudore
Suffudi, metuens ne hunc ulteriora gravarent.
Et nigri ad usque amnis ripam ora silentia pressi.
Atque ecce antiquo nos contra tendere canus
Crine Senex vectus cymba, et procul increpitare:
Vae vobis, animae pravae. Spem ponite, coelum
Visuras vos esse unquam. En ducturus ad oram
Oppositam venio atque aeternae noctis ad umbras,
Aestum inter glaciemque. Et tu, quat vesceris aura,
0 anima, abscede hinc atque istos morte peremptos
Desere. At ut vidit me stantem, talibus infit:
Ire vias alias, alios tibi quaerere portus
Est opus, ut ripam tangas; hinc ire facultas
Nulla datur; levior pinus te vectet oportet.
Cui dux pauca: Charon, ne saevi. Nam illa potestas
Vult ita, cui facere est, quod vult, et plura rogare
Desine. Lanosas liventis navita stagni,
Talibus auditis, jussit requiescere malas,
Cui circumfusis ardebant lumina flammis.
Tum vero illae animae lassae nudaeque colores
Mutavere suos, ac dentibus infremuere,
Haec simulae feriere aures crudelia dicta.
Atque Deo pariterque suis maledicere et omni
Humano generi, tempusque locumque suosque
Detestari ortus et semen seminis, unde
Ipsis vita fuit. Deinde omnes agmine junctae
Venere ad tristem magnis ululatibus oram,
Quae scelerata manet, spernentia pectora numen.
His oculo flammante Charon nigri arbiter amnis
Innuit, atque animas examen cogit in unum;
Si qua stetit cessans, hanc remi verbere pulsat.
Ac veluti frondes autumni frigore primo
Juxta alias aliae propria gravitate feruntur
Decussae, donec telluri reddidit omnes
Divitias spoliata arbor: sic semen Adami
Perversum; ex ripa ruit una atque altera, et una
Post aliam ad nutum, ut revocantum ad signa volucres.
Atque ita conscendunt stagni vada livida, et ante
Quam primae egressae glauca exponantur in alga.
Hinc ex opposita rursus nova copia parte
Contrahitur. Mihi tum ductor comisque magister:
Fili, si qua inimica Deo haud placaverit iram
Illius, intereaque ipsam mors occupet, una
Quaeque anima ex omni terrarum huc convenit ora,
Et properat transire amnis vada lenta, premente
Ultore, ut desiderii huic timor induat alas.
Nulla anima hinc transit sceleris pura, integra vitae;
Quare si qua tibi est audita querela Charontis,
Per te scire potes, hujus quid verba sonarent.
Haec ubi dicta dedit, nigra caligine tincta
Tam graviter tremuit regio, ut perculsa timore
Mens sudore riget revocanti talia vultum.
Ventosum efflavit tellus lacrimosa fragorem,
Atque coruscavit rubicundo lumine fulgur,
Quo sensus omnis mihi copia victa recessit,
Procubuique viro par, cui sopor occupat artus.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 01/08/2021
Infernorum XXXIII: “De Ugolino comite” - Dantis Allagherii Divina Comoedia


Sustulit os diro a pastu malus ille, comisque
Abstersit capitis, quod retro morsibus acer
Foedarat, coepitque: Jubes renovare dolorem
Insanum, admonitu jam corda premente, priusquam
5 Dicam. At si quae verba loquor, siul semina iniquo.
Quem rodo, opprobrii infames reddentia fructus,
Narrantem simul adspicies, lacrimasque cientem.
Ignoro, qui sis, et qua ratione sub istas
Veneris huc sedes; at cum tua sensa loquentcm
10 Audio, Florentinum te lingua indicat ipsa.
Jam me Ugolinum comitem ignorare negabis,
Atque hunc Uiggkhum ornatum majore tiara;
Nunc dicam, huic tali quae me det caussa propinquum.
Quomodo consiliis atque ipsius arte maligna
Cui me credebam, sim captus, deinde peremptus,
Dicere non opus est. Sed quae tibi cognita forsan
Haud patuere unquam fando, quam scilicet atrox
Supplicium mortis fuerit mihi, jam ipse videbis,
Et, num sim laesus, tu disces crimine ab isto.
20 Rima adaperta brevis tenebroso in carceris antro.
Cui titulus per me famis est, ubi clausus oportet
Ultimus haud fuerim, mìhi jam per tenue foramen
Monstrarat plures lunas mala somuia cum me
Ceperunt, per quae vèlamina scissa futuri
Sunt mihi. Is hortatur dominusque est visus adesse,
Atque lupum et catulos ad montis trudere saltus,
Quo Pisae opposite prohibentur cernere Luccam.
Cum canibus macris studiosis, atque notatis,
Prae se Guilandos, et cum agmine Sismundorum
Una Lanfrancos in prima fronte locarat.
Jam parvo elapsos spatio ualosque patremque
Cernere erat lassos, et aculis dentibus artus
Findi his. Cum evigilans totus, nondum jubare orto,
Natos ecce meos, aderant qui iu carcere mecum,
Lugere in somnis audivi, ac poscere panem.
Vere es crudelis, si jam prohibere dolorem
Scis, reputans tecum, quod cor me triste monebat;
Et si non luges, quaenam te caussa videbit
Lugentem? Elapso stabat jam quisque sopore,
Atque prope hora aderat, qua nobis esca solebat
Adduci; at dubitans sua somnia quisque timere;
Cum subito audivi claudentes stridere claves
Turre sub horribili. Quare simul ora meorum
Quaesivi haud hiscens. Non flebam, ita saxeus intus
Factus eram. Illi flere, meusque Anselmulus inquit:
Sic haeres, pater, obtutu, quid mente volutas?
Lacrima nulla mihi tamen, et vox edita nulla est
Tota illa labente die, vel nocte sequente,
Donec maue nova sol luce impleverat orbem.
Utque parum irrepsit jubaris claustra intima acerbi
Carceris, inspiciensque meum per quattuor ora
Legi ipse os, ambas, superante dolore, momordi
Dente manus: illi, id suadente cupidine edendi
Me fecisse rati, in pedibus subito ante stetere,
Haec fati: 0 genitor, multo minus aspera nobis
Poena foret, nobis si vescere: carnibus artus
Hos tu vestisti miseros, tu bos texue. Motus
Tunc ego composui, ne urgerem tristius ipsos:
Illa aliaque die muti omnes. 0 nubi dura
Terra nimis! cur non patefactis faucibus imum
Pandisti barathrum? Quarta redeunte diei
Luce, mihi ante pedes protenso corpore Gaddus
Procubuit, dixitque: Pater mi, cur tua cessant
Auxilia? Effuditque animam hic; et, ut ipse videre
Me potes, hic vidi casu tria singula eodem
Quintam intra sextamque diem cecidisse meorum
Corpora natorum exspirantia. Quare ego coecus
Quemque supra incubui reptans, et quemque vocavi
Binos usque dies totos post funera. Tandem
Plus curus potuit jejuna fames, quam patrius angor.
Haec ubi dicta dedit, contorquens lumina, rursus
Corripuit miserum caput, haerens dentibus ossis
Contra vim validis, velul escam inhiante molosso.
0 Pisae, o ingens populorum infamia, quotquot
Pulchra alit, ac recipit tellus, ubi cuncta per ora
Si resonat; quoniam tam lenti poscere poenas
Vicini cessant, ruptis Capraria vinclis,
Atque Urgo irrumpant, quaque undans profluit Arnus,
Objiciant sepem, exspatiatus ut obruat omnes.
Quod si Ugolinum comitem tum fama ferebat
Arcibus esse tuis sub proditione potitum.
Saevire in natos quaenam te caussa jubebat?
Quid tantum meruere Ugunculus, atque Brigata,
Quosque alios cecini? Insontes nova fecerat aetas,-
Theba nova. Interea progressi venimus illuc,
Stringor ubi gelidus concretae frigore aquai
Comprimit alterius, velut aspera fascia, gentis
Saecula, non inversa solo, sed ventre supina.
Fusus ibi fletus in fletus non sinit ire,
Inque oculis dolor offendens obstantia, retro
Vertitur, interiora petens, duplicatque dolorem.
Namque ori agglomerant stagnantes frigore guttae,
Cassidis atque instar vitreae loca concava replent
Palpebris subjecta. Licet mihi frigore sensus
Torperent omnes, velut obdurescere callo
Mos est, nec quidquam in visu jam sedis haberent.
Nescio quid venti tamen usurpare videbar
Auribus, atque meo doctori . Quis movet istum?
Nonne hic exstinctum vidi genus omne vaporis?
Is mihi: mox illuc, venies, ubi visus ad ista,
Quae quaeris, responsa dabit, cum caussa patebit
Inspicienti oculis, agitatas quae pluit auras.
Atque malorum unus, quos frigida crusta premebat,
Ad nos: 0 animae, clamabat, corde ferino
Sic, ut vos poenae sedes postrema reservet.
Demite dura oculis velamina, ut exitus aitae
Tristitiae, qua corda gero praegnantia, detur
Mi paulo ante, gelu lacrimas quam duret in ore.
Ut sit opis nostrae, dixi, tibi copia, qui sis
Effare; at, nisi te solvam, sub fluminis imam
Ire mihi glaciem sit opus. Tunc talia fudit:
Albericus ego, male nati a fructibus horti
Ille ego sum frater, carotam qui hoc lego in arvo
Pro lico. — Oh, dixi, anne dies te jam abstulit atra?
At contra ille: Meo quidnam de corpore fiat.
Aut ubi terrarum maneat, mihi scire facultas
Nulla datur. Tantum fert haec Ptolomaeia lucri,
Ut non raro anima in praeceps huc decidat, ante
Hanc ex carceribus quam mittat Parca reclusis.
Quoque magis vitro compressas radere ab ore
Sponte velis lacrimas, haec discito: Quaelibet usa
Proditione anima est, ut et hoc scelus ipse patravi;
Illi aufert corpus Daemon, qui hoc deinde gubernat,
Dum totum excurrit spatium revolubilis aevi.
Hanc in cisternam ruit illa, et forte videtur
Vos inter nunc corpus adhuc versarier umbrae,
Quam mersam hic retro perstringit frigidus horror.
Id te scire puto, nigra si modo regna subisti
Nuperus: isque et Branca, suum cui patria habere
Uria dat nomen. Tamenillo ex tempore plures
Praeteriere dies, glacie cum est Clausus de ista.
Hic: Mihi mentitum te auspicer, huic ego dixi;
Atque edit, atque bibit, dormitque, atque integra pannis
Membra tegit. — Contra is: Nondum nigrantia in antra
Ille ingressus erat, fervens ubi nigra tenaci
Unda pice exspumat, Michael cognomine Zanche,
Ex quo suffecit dominantem Daemona iu artus
Ipse suos, pariterque affinis, qui fuit una
Proditor. Ast huc tende manus, mihi denique solve,
Pande oculos; sed ego huic oculos aperire negavi,
Atque fuisse hominis credo, sine corde videri
Humano. — 0 Ligures, contraria pectora legi
Omnigenae, atque omni vitiorum labe referta!
Cur hinc justa Dei vos nondum sustulit ira?
Namque ubi cunctorum stat pessimus Aemilianus
Proditor, inveni ex vestris, qui oh tristia facta
Jam stagno abluitur Cocyti, in corpore visus
Nunc quoque apud Superos vitali vescier aura.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 25/07/2021
Infernorum XXVI: Ulysses - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Gaude, tam magnum quod habes, Florentia, nomen,
Quo terram et mare pervolitas, ac Tartara comples.
Namque tuos inter cives ego quinque latrones
Inveni tales, ut mi pudor occupet ora,
Per quos in grandem non est tibi surgere honorem.
Quod si sub lucem veniunt insomnia vera,
Non aberit tempus, quo tu patiere, quod optat
Pratum, nedum alii tibi. Quod si forte fuisset,
Non maturatum rerer: sic illud adesset,
Quandoquidem certo eveniet; mibi namque doloris
Vulnus erit gravius quo plus processerit aetas.
Hi nc nos digredimur, quaque ante exstantia saxa
Descensum dederant, dux scalis usus iisdem
Ascensum petiit, sed me tamen ante recepto;
Desertamque viam pergens per fragmina, perque
Exesas scopuli caules, sine utroque nequisset
Auxilio manuum subnixa evadere planta.
Tunc dolui, rursusque subest modo caussa dolendi,
Ad quae conspexi, cum tendo lumina mentis,
Et plus, quam soleo, ingenium cohibere laboro.
Ne mihi discurrat, quo non dat tendere virtus;
Ut, si stella favens aut hac majus quid abunde
Dotibus ornatum me dimisere bonisque,
Ista mihi minus invideam. Quot cultor agrorum,
(Fusus ubi propter clivum dat membra quieti.
Tempore, quo, cunctas qui lustrat lampade terras,
Ora minus celat, simul importuna strepenti
Musca locum cedit culici), lampuridas imam
Per vallem spectat, fortasse ubi colligit uvas,
Et findit sulcos: octava tot undique fiammis
Lucebat bulga, ut sensi, simul atque potitus
Sum loco, ubi ima mihi patuit manifesta vorago.
Atque ut, qui quondam est ursis ultoribus usus,
Viderat Elian abeuntem praepete curru
Tunc, cum quadrijugi arripuere per aera callem.
Quem non sic acies poterat servare sequentis,
Ut praeter flammam salientem, nubis ad instar,
Haud quidquam aspiceret: sic singula flamma per amplas
Fossae ibat fauces, ut furtum haud proderet ulla;
Flammaque damnatum subducit quaelibet unum.
In digito arrectus, studio stimulante videndi,
Sic ponti institeram, ut, ni cautem cura fuisset
Prensare exesam, nullo pellente, ruinam
Traxissem. At ductor, qui me sic ora tenentem
Viderat intentum, dixit: Versantur in illis
Inclusae flammis animae; quo incenditur, igne
Singula sese amicit. Te talia fante , loquelam
Sic solvi: 0 doctor, modo fit mihi certius istud,
Quod prius adverti per me; sic nam esse putabam,
Et dicturus eram: quaenam illa in vertice flamma
Sic bifida, adveniens, quae surrexisse videtur
Ex rogo, ubi impositum dicunt arsisse minorem
Cum fratre Oedipoden? Dedit haec responsa magister:
Tydides illic cruciatur et acer Ulysses :
Sic simul in poenas excurrunt, sicut in iras.
Inque ista flamina lugentur robore texti
Insidiae fallacis equi, per quem est data porta,
Ex qua Romulidum processit nobile semen.
Hic ars flenda venit, per quam quoque mortua Achillem
Deidamia dolens suspirat, poenaque sacro
Palladio sat justa datur. Tunc ora resolvens:
Praeceptor, dixi, si ex illis forte favillis
Mittere verba queunt isti, magis oro precorque,
Atque haec mille preces valeat prex: desine, quaeso,
llic me spectantem, adveniant dum cornua flammae.
Me prohibere mora. Ipse vides, ut corpore prono
Totus ad illa feror. Tunc contra talibus ille:
Laudandas ego laudo preces et dignor; at ore
Edere verba tuo fac parcas, me sine linguam
Solvere; jam novi , cupido quid pectore verses:
Nam fastidirent Graji te forte loquentem.
Ignis ut advenit, doctor tempusque locumque
Arripit, audivitque istis hunc vocibus orsum:
0 vos, qui gemini sub flamma inceditis una,
Si quid de vobis merui, dum vita manebat,
Carmina cum scripsi sublimia, sistite gressum,
Et nobis, in qua occiderit deperditus ora,
Alteruter memoret. Concusso vertice majus
Antiquae cornu flammae nutare, sonumque,
More laborantis ventis afflantibus ignis,
Mittere, deinde apicem hinc atque inde evolvere, tanquam
Lingua esset fari nitens, ac denique vocem
Ejicere bis verbis usam: Quo tempore abivi
A Circe , multos quae me remorata per annos
Cajetae tenuit, cui nondum nomina terrae
Aeneas dederat; nec dulcia pignora nati,
Nec patris antiqui pietas, nec debita cura,
Nec qui justus amor me laetificare jubebat
Penelopen, aestum potuerunt vincere cordis
Ardentis multos per 'terras cernere mores,
Multorumque hominum virtutes pravaque facta:
Perque patens altum solus me credere cymbae
Haud timui, parva comitum stipante caterva,
Quae me desertum nunquam malcfida reliquit.
Hispanos usque ad populos ego littus utrumque
Vidi. Non Afri, Sardoa nec insula nostros
Effugere oculos, nec quos circumalluit undis
Illius ora maris. Tardum me debilis aetas
Fecerat, et comites tunc, cum freta tangimus illa.
In quibus Alcides fertur posuisse columnas.
Ultra ne quis eat. Dextra de parte reliqui
Hispalin, et laeva Ceptam; tum talia dixi:
0 fratres, casus duros numeroque carentes
Experti mecum, occiduas venistis ad oras.
Nemo ex tam parva vigilandi temporis hora,
Quod superesse videt, dare sensibus experiundum
Abneget, atque sequi solem, qui lumine mundum
A populis nudum lustrat. Perpendite vestrum
Semen: non vobis membra, et praecordia finxit
Natura, ut deceat pecorum vos vivere vitam.
At virtutis iter moliri, et plura doceri.
Haec vox una meos stimulis ita suasit acutis
Insuetam lentare viam, ut vix ulla fuisset
Jam milii sponte sua cupidos retinere potestas.
Nec mora. Eoos puppim convertimus Indos.
Tendimus et stultum studio properante volatum,
Addidimusque alas remis, latus usque potiti
Laevum. Jamque poli cunctas sub nocte videbam
Alterius stellas, sic et descendere nostrum,
Ut non ex plano se attolleret aequore ponti.
At vicibus quinis jam luna accenderat orbem.
Et totidem inferius defectum lumine vultum
Celarat terris, postquam discrimina rorum
Tanta ingressus eram; cum subniger, intervallum
Ob longum, procul ante oculos est visus adesse
Mons, ita sublimi se tollens vertice ad aethram,
Ut socii aequalem in terris vidisse negarent.
Hic nos laetari pariter, sed gaudia nostra
In luctus abiere cito; nam turbinis atri
Tellure orta nova vehemens violentia navem
In primum feriit latus, et terna vice torsit
Omnibus hanc undis, et quarta sustulit alte
Puppim, ac depressit proram, ut placuisse videtur
Arbitrio alterius, donec nos obruit aequor.

(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 18/07/2021
Infernorum X: Farinata degli Uberti - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Angustum per iter, murum inter Ditis et inter
Supplicia, incedit doctor meus, atque ego juxta
Post terga, incipioque: 0 virtus summa, nefandos
Quae me per circos, quo visum est, arbitra ducis.
Eflare , atque meis indulgens annue votis :
Fasne est per tumulos populum spectare jacentem?
claudentur, dixit, cum quisque redibit
Omnes namque patent, nec custos assidet ullus.
Omnes Josapiiat a valle, et supera ossa relicta sub aura
Sumpserit. Hic proprio loca designata sepuJchro
Cum doctore tenent Epicuri de grege alumni.
Qui statuunt animam cum corpore morte resolvi.
Quare hic cuncta cito lient manifesta roganti,
Et desiderio pariter, quod dicere mussas.
Huic ego respondi: Bone dux, quae corde voluto,
Haud celo, nisi pauca licet quia verba profari,
Quod vice non una, te praecipiente, paravi.
0 Tunsce, igniferam qui praeterlaberis urbem
Vivus adhuc ita honesta loquens, tibi sistere gressum
Hic placeat : tua nam te prodidit ipsa loquela
Illa gente satum , quam patria nobilis edit.
Cui fortasse fui nimium nimiumque molestus.
Hunc subito sonitum ex arcis emiserat una.
Quare ductorem propius, suadente pavore,
Accessi. Ille autem mihi: Respice; quid facis? inquit.
Cerne Farinatam, qui sese arrexit, et adslat,
Pube tenus totum videas. Jam lixa manebat
Hujus in os acies oculi, cum pectus et amplam
Sustulit is frontem, veluti si Erebumque Chaosque
Temneret indignans: tum vero animosa levisque
Dexira ducis tumulos contra me impellit ad ipsum.
Sic fando: Tua sint numerata ac libera verba.
Utque steti ante arcam, paullum me lumine lustrat:
Deinde quasi iratus: Quibus es majoribus ortus?
Dixit. Ego, qui aderam cupide parere paratus.
Id non celavi, nitide sed cuncta retexi.
Triste supercilium tum sustulit ille parumper,
Atque inquit: Gens vestra mihi primisque meorum
Atque meae genti fuit acriter aversata:
Bis ideo hanc fudi. Huic contra: Si fusa profugit.
Bis tamen huc rursus reditum tulit undique; at istam
Non bene noverunt vestri artem. Hic umbra recluso
Busto alia assurgens, mento tenus exserit ora
Hunc propter. Genubus se, credo, innixa levarat.
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrans
Visu me tacito, stetit, ut qui noscere averet,
Num quis venisset mecum. Et frustrata tuentem
Spes est, illacrimans: Si hoc coecum carceris antrum
Sublimi ingenio fretus perlaberis, inquit,
Natus ubi metis 'est? Quianam non adslat et ipse
Tecum? Ego tunc illi: Non per me haec regna subivi;
Est mihi dux, illic qui praestolatur, et ille est,
Cujus fors vester despexit carmina Guidus.
Et verba et ratio poenae mihi nomen aperte
Hujus prodiderant; quare sic plena remisi
Responsa. Isque statim totum se arrexit et inquit;
Heu, quid ais, vester despexit? An ille superstes
Non est? Illi oculos non icit amabile lumen?
Nonnihil ut sensit rae respondere moratum,
Recidit inversus, nec protulit amplius ora.
At vero ille alter spectandus pectore celso.
Pro quo constiteram, vultum haud mutare, nec hilum
Cervicem indomitam motare aut flectere corpus.
Si male (in incepto perstans) didicisse feruntur
Hanc artem nostri, id vero me saevius urit
Quam meus hic lectus, sed quinquaginta regressam
Haud videas vicibus dominam loca nostra regentem.
Ille inquit, cum per te disces ipse vicissim.
Quam gravis ars ea sit. Superas elapsus in oras
Sic aliis praestare queas „ da noscere caussam,
Cur in quaque sua sit gens illa impia lege
Sic nostris. — Ego ad haec: Strages et magna ruina,
Arbia quam volvit rubro saturata colore,
Has resonare preces nostrum jubet undique templum.
Isque ubi quassavit caput, imo pectore ducens
Singultum, dixit: Sed non ego solus in illa,
Nec me certe aliis socium, nisi caussa fuisset.
Junxissem. Verum ipse fui, qui solus ibidem,
Cum Florentinam pateretur caetera turba
Urbem deleri, sum ausus defendere coram
At tu, sic olim tuto gens vestra quiescat,
Orans quaesivi, ne istum mihi solvere nodum
Abnue, quo nunc implicita est sententia nostra.
Si bene ego audivi, visa est mens vestra videre
Ante, quod adducant labentia tempora posthac,
Ast aliter quod adest. Nos, laesi lumine ad instar,
Quae procul a nobis distant, ventura tuemur;
Dux supremus adhuc hoc nobis lumine splendet,
Inquit, sed quidquid propius succurrit adestve,
Fallit continuo mentem praesentium inanem;
Et nisi quis doceat, res vestras scire nequimus.
Conjicere hinc tibi erit, nobis ut tota peribit
Vis cognoscendi, postquam sit clausa futuri
Janua. — Tum veluti percussus corda dolore
Oh culpam, dixi: Lapso illi tu ista reporta
Dicta, suum ualum vivis conjunctum agere aevum.
Quod si muta illi mea tunc responsa fuere,
Effice, ut ille sciat, me jam secus esse putasse.
Mentis ob errorem nuper te fante solutum.
Alloquio me jam ductor revocabat ab illo:
Quare ipsum oravi multo properantius, ut me,
Altera si qua sibi conjuncta sit umbra, doceret.
Plus quam mille jacent hic mecum, ait ille; secundus
Hic intus Fridiucus, et ostro splendidus olim
Ille jacet positus princeps in cardine celso,
Et reliquos sileo. ' Dein totum se abdidit arca.
Ast ego ad antiquum verti vestigia vatem,
Evolvens quae verba milii sunt hostica dicta.
Ille pedem ante tulit, dein pergens talia fatur:
Quare sic trepidus? Dixi explevique rogantem.
Cuncta audita, tibi contraria, mente reposta
Stent solida, jussit sopitus ille, modo arrige ad ista
Consiliumque animumque tuum, digitumque levavit.
Cum dabitur praedulce jubar tibi cernere coram
Illius, pulchra quae oculorum luce tuetur
Cuncta, tuae vitae cursum tibi scire per ipsum
Fas erit. Haec vates, pedibus dein laeva petivit.
Sic nos deserimus murum, mediumque tenemus
Lrbis iter valli respondens, unde mephitis
Invisum usque illuc mittebat virus in ora.



(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 10/07/2021
Infernorum V: De Paulo et Francisca - Dantis Allagherii Divina Comoedia
Sic orbe ex primo descendimus , impie secundum
Venimus, ampla minus loca complexum, atque doloris
Pius tanto, afflictas animas cogentis acute
More canum ingemere. Hic Minos stat, et horridus ore
Ringitur; hic culpas vcnienlum discit, cosque
Judicat, et prensos mittit, prout ipse revinxit.
Nam male nata anima ut coram stetit, ipsa fatetur
Omne genus vitae. Tunc is, qui crimina novit,
Quae loca tartareis sit digna habitare sub antris
Inspicit, ac toties sese glomeramine caudae
Cingit, quot gradibus demersam degere jussit.
Semper circumstant hunc multae adeuntque vicissim
Judicium, caussas orant, sententia coram
Auditur; tum praecipites sub Tartara aguntur.''
0 tu, qui hospitium lugentum intrare laboras,
(His, ubi me vidit, verbis est Gnossius usus.
Grande ministerium abrumpens) cave, et aspice, quail
Fretus ope huc venias, aditus nec te ampla profundi
Ostia decipiant. — Dux contra talibus infik
Quid tandem inclamas? Fatali desine, Minos,
Velle istum prohibere via; namque illa potestas
Vult ita, cui facere est quod vult, et mitte rogare
Ulteriora. Modo auditu miserabile carmen
Incipit , inque locum modo veni , ubi plurimus aures
Percellit plangor. Stant omni a lumine mutae.
Quas sumus ingressi, valles mugitibus ictae,
Ceu mare turbatum, simul in contraria versi
Bacchantur venti. Qui miscet Tartara, turbo
Tempore nunquam ullo consistit agitque rapina
Correptas animas, torquetque icitque molestus.
Ct vjmtum ante oras altae immanisque ruinae est.
Hic stridor, flelusque simul tristisque querela;
Hic exsecrari terrae coeliquc potentem.
Tum didici, hic cruciari animas, quas dira cupido
Imperio turpi rationem subdere suasit.
Ac veluti propriae brumali tempore pennae
in gyrum lato glomeratos agmine sturnos,
Sic animas pravas agitatae spiritus aurae
Hac illae abigit, volvens sursum atque deorsum:
Nunquam solatur lassas spes ulla quietis,
Nedum poenarum minus acri angore prementum.
Utque grues dare signa solent, et lugubre carmen
Edere voce sua, dum tranant aethera longos
Signantes tractus: tum sic accedere vidi
Clamores tristes imo de corde trahentes,
Viribus abreptas dicti mihi turbinis umbras.
Quare ego tum dixi: Quaenam gens ista, magister.
Quam tanto exagitat caligans aura labore?
Quae prior ante alios , quos tu dignoscere gestis,
Evolat, haec multas gentes atque usa loquelis
Multis regna habuit. Tam praeceps ista nefandam
in Venerem ruit, ut, quidquid lubel , omne licere
Jusscrit, id sperans, inquit, sibi demere lege
Hac posse opprobrium: quo est tacta, Semiramis illi
Nomen inest, et successisse Nino, atque fuisse
Dicitur huic conjux, terram dominalaque in illam.
Quae nunc Odrysio servit subjecta tyranno!
Haec est, quae egit amans sua per praecordia ferrum.
L'nde est prima fides cineri violata Sichaei.
Dein Cleopatra venit, meretrix regina Canopi,
Vidi Helenam, per quam tot tristia tempora coelum
Verterat, et magnum prospexi incedere Achillem,
Cui tandem persuasit amor decernere dextra.
Conspexi Paridkm et Tristanum; millia plura
Umbrarum ostendit, digitoque et nomine multas
Signavit, quas dirus amor demerserat Orco.
Ut veterum audivi malruinque virumque loquentem
Nomina doctorem, pietas me vicit et omnis
Me quasi destituit sensus. — Tandem ora resolvens
Sic coepi: 0 vates, ferret me grata cupido
Compellare illos, mihi qui duo passibus aequis
Ire una, atque leves adeo ad ventum esse videntur.
Isque mihi: Cum aderunt propius, spectabis, et ipso
Temporis in puncto per amorem, qui movet illos,
Orabis. Venient ad nos, simul impetus aurae
Flectet eos. Movi vocem : 0 mala dura ferentes.
Adventate, animae, et nisi vis adversa negabit,
Ne pigeat missas audire ac reddere voces.
Ut, desiderio si quando vocante, columbae
Aera Gndentes dulci illabuntur apertis
lmmotisque alis nido:sic sponte ruebant
Ad nos illae animae, digressae ex agmine Elisae,
Aera per dirum suffusum horrore maligno;
Flexanima usque adeo valuit vox cum prece blanda.
0 animans comis, dicunt, et mente benigna,
Afcra per fuscum qui nos visurus adisti,
Purpureo vestrum qui sanguine tinximus orbem;
Si rex, imperio dominatus in omnia, amice
Annueret nobis, hunc pro te poscere pacem
Nobis cura foret; quoniam miseraris amaram
Amborum sortem. Si quid te audire juvabit,
Si qua loqui fert mens, edissere; dum aura silescit.
Ut facit, haud te audire et respondere pigebit.
Quae me progenuit tellus, maris insidet orae.
Quo cupiens fluvios componere pace sequaces,
Eridanus se immittit. Amor tenero ilicet haerens
Cordi, hunc sat pulchrae devinxit imagine formae.
Quae mihi sublata est, et rae modus ipse nocendi
Nunc quoque laedit. Amor, qui nulli parcit amato
Igne carere, animum tanta dulcedine cepit.
Isti quod placeam, haec ut adhuc non linquat amantem,
Ipse ut cernis. Amor nos funus duxit ad unum;
At Caina manet, qui lumen ademit utrique.
Haec animae. Utque illas audivi dicere laesas,
Demisi vultum, et tenui tam lumina terrae
Fixa diu, dum inquit vates: Quid mente revolvis?
Huic ego, ubi potui, contra: Heu! quot dulcia sensa,
Quot desiderii lluctus duxere dolorum
In lanium has barathrum! Tandem conversus ad ipsas
Os solvi, coepique: Tui, Francisca, dolores
Me tristem atque pium laciunt, et fundere largos
Compellunt lletus. Sed dic: Quo tempore dulcis
Expressit tacito suspiria pectore cura,
Tunc amor unde dedit, et quomodo noscere vota
Cordis in ambiguo trepidantis? At illa: Doloris
Vis nulla est major, quam, mole premente malorum,
Commemorare dies olim feliciter actos,
Idque tuus doctor non ignorare videtur.
At si tanta tuo primam cognoscere amoris
Radicem nostri sedit sub corde cupido,
ld more efficiam flentis,- pariterque loquentia.
Forte legebamus, curantes solvere mentem,
Ut La.ncellotum violentia vinxit amoris:
Soli securique metus stabamus. Utrumque
Ille liber lectus persaepe attollere adegit
Lumina in alterius vultum,- mutatque colorem;
At subito punctum nos vicit temporis unum.
Nam simul optati ridentia legimus oris
Labra virum tantum labro pressisse tenaci
Oscula figentem, hic, quem a me nemo abstrahet unquam,
Oscula corripuit, nostroque pependit ab ore
Usque tremens. Fuit ille liber Galeotus, et ipse
Scriptor. Post illam ulterius non legimus horam.
Altera tum dabat has voces umbra, altera flebat.
Mi pietas motu concussit pectora tanto,
Ut, quasi jam morerer, virtus vitalis abiret.
Et cecidi, ut corpus vitae procumbit inane.

Dantis Allagherii Divina Comoedia hexametris latinis reddita ab abbate Dalla Piazza Vicentino


(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 02/07/2021
Dantis Alligherii, Divina Comoedia exametris latinis reddita
Vitae emensus iter medium nostrae in loca sensi
Luco obscura nigro delapsus; nam via recta
Exciderat mente. Heu! quam res est dura referre.
Qualis erat silva ista, carens cultu, aspera, densa,
Admonitu cujus renovat mens icta pavorem.
Tam mihi amara venit, paulo ut plus adoret ipse
Aspectus mortis; verum ut, quae plurima legi
Optima ibi, enarrem, quae vidi altissima, pangam.
Dicere nescirem, qualis me buc intulit error,-
Tanto ego victus eram somno, quo tempore veram
Deserui ipse viam. Sed postquam collis ad ima
Veni claudentis vallem, quae corda timore
Foderat, ad Superos attollens lumina, vidi
Jam terga istius radiis induta planetae,
Qui pede inoffenso callem docet ire per omnem.
Sic mihi tunc aliqua formido ex parte quievit.
In cordis durata lacu, qua nocte tot aegrum
Curae extemarunt. Et ceu qui lassus anhelans
A pelago ad ripam evasit, vada plena pericli
Respicit, horrisonamque oculis obit Amphitriten:
Sic mea, quae fugiebat adhuc, mens versa retrorsum est.
Erratum relegens dexum, unde emergere nulli
Vivo unquam licuit. Postquam prolapsa labore
Membra instauravi, me per deserta viarum
Immisi rursus sic, ui pes tinnior esset
Inferior semper. Tunc paene in limine primo
Ascensus, panthera levis rapidissima cursu
Ecce mihi occurrit, maculoso tegmine fulgens.
Et nunquam ante meos oculos discedere visa est,
Immo meum impediebat iter sic, ut pede verso
Saepe mihi gressus fuerit mens certa referre.
Tempus erat, cum mane novo lux dissipat umbras.
Solque ascendebat stellis circumdatus illis,
Quas habuit secum, divi cum dextera amoris
Illa effingebat primum pulcherrima rerum;
Ut spe sat fausta suaderet temporis hora,
Anni et temperies dulcis, me posse potiri filandam pelle feram.
At non sic, ut membra pavore
Haud mihi contremerent, violenti ubi saeva leonis
Inspecta est facies. Atque hic me tendere contra
Cervice elata , rabie stimulatus edendi,
Ut mihi sit visus trepidare atque infremere aer.
Et lupa cunctarum mihi visa cupidine rerum
Ire gravata, suis quamquam vix ossibus haerens,
Quae multas gentes vita jani afflixit amara.
Tam gravis ista mihi fuerat, tam odiosa timore,
Quem vidi ex oculis, totoque ex ore micantem.
Ut spe deciderem poliundi verticis alti.
Et qualis, qui quaerit opes cumulatque libenter,
Donec Hempus adest, quod parta amittere cogit.
Tota anima infelix et mente et pectore loto
Fletque doletque simul: talem me bellua fecit
Irrequieta adversa ruens, jam jamque repulsum
illuc detrudebat, ubi tacet aetherius Sol.
At dum praecipitem me collis ad ima ferebam,
Occurrit quidam, cui longa silentia vocis,
Quas habuit quondam, vires fregisse putasses
Hunc simulae vidi vastae inter devia silvae,
0 miserere mei, clamavi totus in illo,
Quisquis es, aut corpus mortale, aut corporis umbra.
Non corpus mortale, fui hoc jam olim, incipit ille,
Me citra Eridani ripam genuere parentes.
Ausonidum genus his, quos Mantua protulit ambos.
Caesare sub Phrygio, sed nondum principe, primas
Editus hausi auras. Romae dein vita peracta est
Sub miti imperio Augusti, quo tempore falsos
Mendacesque Deos hominum mens vana colebat.
Atque illum vates cecini, justissimus unus
Qui fuit Anchisa natus, qui regna petivit
Itala, ubi Trojae fastum consumpserat ignis.
At tu cur tantum vis rursus adire laborem?
Cur animus refugit jucundum scandere montem,
Qui caput et caussa est; cur omnia gaudia gliscant?
Huic ego confessus demissa fronte pudorem:
Tune es Virgilius, time es fons ille sophiae,
Unde fluit flumen tantum? 0 mihi gloria vatum,
0 splendor! Studium mihi longum prosit amorque
« Magnus, quo impellente, tuum quaesisse volumen
Me fateor. Mihi tu es praeceptor, et auctor, et unus,
Unde stylum sumpsi pulchrum, quo est gloria parta.
Contemplare feram, qua propulsante refugi;
Hanc contra det opem, Sapiens, tua cognita virtus,
Nam facit ista mihi, ut venae pulsusque tremiscant.
Tunc ubi me vidit lacrimantem, haec edidit ille:
Longe diversum tibi oportet carpere callem,
Si vita incolumi vis saltu emergere ab isto;
Namque fera immanis, quam contra supplice clamas
Voce, obsidit iter, nec fert erumpere quemquam,
Tamque diu obsistit, quoad sternat corpora leto:
Atque ea naturae vis est violenta malignae,
Ut rabiem ventris nunquam satiarit, at acri
Post pastum ingluvie furiosius appetat escam.
Conjugio illa quidem sibi multa animalia jungit,
Plura etiam junget, donec canis irruat atque hanc
Angore absumat. Non isti terra, nec aeris
Massa alimenta dabit, verum sapientia, virtus
Atque amor. Idem intra fines, quos utraque signat
Feltria, nascetur, populum et ditione tenebit.
Illi humili Italiae, pro qua confossa Camilla
Nisusque Euryalusque et Turnus vulnere caesi
Procubuere, erit ille salus pestemque fugabit
Rura per et campos, donec sub tartara rursus
Miserit, unde prius dira haec infesta trahente
Invidia evulsa est. Quare res optima visa
Hortari, ut, quod monstrat iter mea forma, sequaris.
Dux ero, et aeternae loca per teterrima noctis
Hinc te diripiam: atque istic mugire vide bis
Devotas animas, frustra sua damna dolentes,
Antiquasque umbras lugentum, ubi quisque secundam,
Horrendum frendens, compellat nomine mortem:
Atque alias simul aspicies flammam inter et ignem
Conflagrare sua contentas sorte, beatae,
Adveniente die, sperantes praemia gentis.
At si fert animus coelum conscendere ad istum,
Invenies animam meritis melioribus auctam,
Cui te committam nostras rediturus ad oras.
Namque ille excelsi magnus regnator Olympi
Me legi adversum et contra sua jussa rebellem
Urbe sua prohibet. Partes dominatur in omnes
Ille , sed hic regit imperiis ; urbs illius hic stat,
Hic alta est sedes: 0 terque quaterque beatum,
Quem legit ille! — At ego: Per numen, te precor, istud,
Quod tu non nosti, vates, da evadere tale
Deteriusquc malum. Mihi nec dux esse recusa,
Quo modo dixisti, sic ut Petri ostia cernam,
Et quos ipse facis tanto moerore dolentes.
Tum praeit hic, ego pone sequens vestigia servo.


(curavit Johannes Teresi)

Abbate Dalla Piazza Vicentino - 27/06/2021
Idyllium aestivum
Sinu maritimo instat caeruleis lineis
spectaculum aestivum.
Aërem facit torridum calor vehemens
se per ripas usque ad limites expandens;
pedes autem audaces arenam ardentem lacessunt.
Aliquando ventus mutabilis, evanescens
ramalia aufert.

In rupibus recumbunt gentes feriatae,
radios cutem infuscantes captant;
ita in oblivione ponunt hiemis angores.
Sal corpora, labia arida imbuit,
aciem aër candens turbat.

Procul, ex undis aureis oritur
siren, membris – ita videtur – aeneis.
Sola est, oculos ad locos convertit,
desertum aspicit, puerorum iocum,
delectations puellarum per ripas currentium
instar papilionum magia aestiva fascinatorum.

Johannes Teresi - 22/06/2021
Mortem innocentiae
A puero hoc faciem
in diurna cotidiis,
animam suam capta fuit
actaeis matrem suam flet …
Flos tenera erat in terra
et nunc propius ut Dei.
Amor contra violentiam est;
Angelus: flos amoris est,
memini sicut mater tua,
pulcherrimis diebus,
odor venaticus in domum tuam.
Cum odium auferet omnia,
Amor, miserere vita in aeternum custoditi.

Johannes Teresi - 15/06/2021
S. Franciscus Assisiensis
Sancti Francisci caritas est;
hoc est sigillum vitae eius;
Frater omnis hominis,
Frater universorum.
Et quasi paupertas
et specimen iustitiae socialis,
carminibus
verba eius sunt
quae manent in tempus.

Johannes Teresi - 09/06/2021
Saturnus agricolarum custos
Astris clinamem tamen novam figuram non solum dabat
mores etiam, instituta, intentiones, viam consuetam mutabant:
dein mundum non verum, sed falsum plane nunc nuntiabant.
Ditissimum cibum terra gregesque omnibus offerebant
levissima pluvia et dulcissimus venti flatus eos mulcebant.
Usque boves iugo non adstricti facillime movebantur
Musae, universa regentes, de hominibus non separabantur.
Virgo Astrea, fidelis testis, cum mortalibus ludebat
ideo populo mores veteres semper enarrare diligebat.
In Italia, tellure divina, Saturnus divus imperabat:
reapse communio divina consortio humano numquam restabat;
propter hoc fructuum frugumque abundantia nemo indigebat.
Aurea mortalium stirps a cruciatibus alienam vitam agebat
ne angores, miseria, eventa nefasta quidem fugiebat.
Quisque kroni sub regno rebus pulchris scienter gaudebat
cum in Olympo monte Immortalium cetus gubernabat.
Mundus optimus, vero perfectus, proh dolor, fixus non erat
ad clinamen motu perenni mehercle tenaciter tendebat.
Numquam vicibus statutis Saturnalia per annum celebrabantur
festa perennia gaudio dies mortalium singulos signabantur.
Iustitia, honestas, virtutes summae, animi vertex erant
iudices, legislatores et alii punitores potestate certe carebant.
Nova autem aetas venit, novus temporum ordo tandem innovatur
puer, divinus infans, mundi salutis lator figuratur.
“Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac tot surget gens aurea mundo,
casta, fave, Lucina: tuus iam regnat Apollo.”
En, novus rerum ordo surgit, cantus et harmonia redeunt
rursus frugalitas simplicitasque in vestibus et animis prodeunt.
En, iniuria, pravitas, inhumanitas, repente abeunt.
“Iustitia Virgo appellabatur
tamen nec vestimentum nec velum
tandem nudis partibus absconditis cupiverunt
quibus nova aetas, aurea et purpurea,
renovata vestimenta quaesivit,
dives et varium ornamentum
pluribus pretiosis et aureis ornatibus figuratum”.


Johannes Teresi - 31/05/2021
Ecce Aphrodite!
Collucebat prima lux veris,
ridebat terra et frondes
Zephyrus afflabat levis vespere.
Mare undarum lento motu
permulcebat Citherorum litora.
Movebat se in concha,
quasi in cuna,
sole circumdata,
sicut in regio curru,
una ex diis Jovis filia.
“Ecce Aphrodite!
Super caeruleas aquas salsas
cum tritonibus et delphinis!”
dixit Juppiter dum ea accedit ad oram.
Ita Aphrodite, pulchro capite quasso,
excussit aquam e capillis,
repente se tollit.
Dum incedit maris motus
se vehemens placavit.
Herbae et rosae exortae
sunt pede venusto.
Beatum fecit totum Olympum illa die fulgenti,
levi halito eius orta sunt germina.

Johannes Teresi - 23/05/2021
Mater!
tibi est cor gaudio leve;
caritas tua in Filium tuum semper fluit
qui ad te aspicit;
luce vultus tuus etenim splendit.

Mater!

tibi est facies iucunda
at non minor amor
oculis tuis exprimitur.

Mater!

nonne filios tuos errantes
fragilesque adeas patiens?

Mater!

tibi est misericors cor
ad auxilium perpetuo paratum.
Amor, infunderis sine tempore in Filium
ut benignus de fratribus numquam recedat
obscuratis etsi ignorantibus
quos contra ad Vitam is adducit.

Mater!

preces meas audi!

Illico osculum dein tenerum
in genis imprimitur ab ea Filii
qui subridet
nec Pacem quaerere desinit.


Johannes Teresi - 19/05/2021
Pax inter Israel et Palaestinam
Nullius pretii sunt vitae praecepta
honestas, fidelitas, benevolentia;
ad solitudinem singulorum vita reducitur.
Agmina et arma nimis diliguntur
et magis perficitur magis eorum vis
ad membra secanda, ad vitam negandam.
Stultitia! Summa stultitia!
Anima clamat dolore percita:
cur dies transeunt cruore imbuti?
dum nationes vivunt animo pacato
in conscientiae obscuritate
et solam contentionem œconomicam percipiunt
et unicam delectationem pecuniariam quaerunt.
Homo sapiens ad imum descendit
qui ignorat se ipsum, veram essentiam suam.
Iam belli furores iam ardent inter populos
in regionum limitibus, dignitas, libertas, honor
generis inimici humani spernunt.
Nusquam confugiunt miseri
quos rabies persequitur propter diversitatem;
nulla clementia est clamoribus nec auxilium clamantibus
aures et oculi artissime clauduntur, frigidi
voluntas alienos repellens corpore iudicatos, recusat.
Nec ullo exemplo gentes admonent eventa recentiora.
Quisnam potest oblivisci Judeorum condicionem
Japonicam urbem armis contaminatam polluentibus
Homines, nihil didicistisne?
Amice qui mihi contingis
aspice, quaeso, futuros cursus vitae filii tui
Amorem universum moventem
Bonum abditum in terrarum visceris.
Cordis fratri aperi ianuam
qui tibi similis est, sine timore.
Non alienus est, tibi par,
ab odio, iniquitate, dolore
quibus homines mundum implent inscientes.
Tu, vir, rei publicae minister,
vitam populi noli negligere:
destrue, age, libidinem belli, Dei vocem audi:
“Noli tibi similem occidere!”


Johannes Teresi - 13/05/2021
Mothia! nubibus cincta …
O insulam mirificam,
aurora pictam, occasu sopitam,
in imum mersam limpidarum aquarum,
flavos in radios,
vento furenti motam,
ab vitae agitatione alienam!
Summo in montis iugo
naturae cantus silentio instat
et anfractibus,
dum solus ventus eum comitatur
una cum undarum strepitu, gaviarum volatu.
O infinitam colorum pulchritudinem!
Blandita calido vento, in limpidas lacus aquas
te contemplaris, pulchra et sola,
dum vesperae igneo colore se ipsis succedunt.
Praeterita tua in somnium revocas, Mothia!
Aeterno donum factum ab Operario
subtile circumdante limine,
aethereo, numquam proximo,
saeculorum cursum,
historia repletum,
quem nihil mutare potest
in pacis instante et unici amoris.
In cothone memorias servas,
alabastrite induta
in mare salsum te mergis
ubi bella furentia
muros tuos diruerunt.
Abietibus cincta,
agaves tuas acutas porrigis,
odores salubres,
fructus sapidos,
vitae praeteritae reliquua
nymphae sublimis.
Quieta, ianuas tuas aperis,
volatibus volubilibus,
errantibus,
velis,
animi motibus.
Nubibus cincta,
obtutus gustas
et aurea oscula suavi odore involuta
salis herbarumque;
dulces undae
ripas tuas, vias tuas lambunt;
serena, libertatem aspicis
levibus alis albis ornatam.

Johannes Teresi - 07/05/2021
Iuppiter, ex alta Olympica sede: Akagras

Celer de colle, et elatus mare advolat Phoenix.
Se antiquissimae voces cogunt in chorum.
Se de altis columnis mittunt sonitui mixtae venti.
Sonantes per anfractus Daedalus currit,
arenosos per tumulos vestimenti pinnas perdit.
Citharae sonu comitatur, dulcissimo cantuque;
dum candidae nubes in aquas salsas solvuntur,
pervolitat, eas frangens,
sole moriente.
Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa
irrepunt, veterumque viridem olivarum in comam.
Stellae a diis pinguntur, Fati itineraque.
Subita musica templis extollitur,
in hominem singulares metus infundit,
in artem spiritum mirabilem insufflat.
Se tandem in columnis abdit Daedalus,
divinam Junonis mayestatem admiratur
Herculisque magnitudinem, eius feritatem.
Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit,
totam auream per arenam ea fundit.
Ut in cuna agili, ita somnia moventur
divinum per spatium voces Naturae feracis fatentur.
Paulo post cessat pluvia,
roscidum in caelum occurrit sol,
velut pons, venustate structus perenni, apparet Iris,
se terram inter caelumque ponit, se terret.
Iuppiter, ex alta Olympica sede,
nautarum audit preces,
eorum se palmae ad illum vertentes.
Omnia in natura placantur, tempestas sponte sedatur,
iussum Castori Pollucique statim datur:
“Agite! – clamat - nautas mari ex imo eripite!
Naves sursum iam submersuras eicite!
Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.
Hic, illuc, sacra inter templa nubes solvuntur
frugiferos intra ramos non minus diluuntur.

Johannes Teresi - 27/04/2021
Taetra silentia memoriae
Levis aer
exercet, polit
saxa quae acuta
sinuosa et impervia...
includunt originem
temporis.
Enumerari non possunt dies
nec saecula,
eadem memoria
vertitur in arenae tritica.
Translucet recordatio
per tenuissimas figuras
in lapidibus calcariis,
per allegorias, verba
fixa versibus tortis.
Saxa loquuntur,
dicunt motum
manuum peritorum,
mentem remotae memoriae ;
quasi scalpra animi.
Aperiuntur sepulcra
tetra silentia…
Egrediuntur in acies distributa
vestigia armis instructa.
Ossa posita
quiescunt adhuc
defensa scutis marmoreis.
Fluxus cessat clepsydrae
cum inveniatur antrum,
sedes artis cogitationisque.
Signa factorum praeteritorum,
illic fixa....
etiam orta e melo picta
purpureis
suavibus fructibus.
Undae corrodunt rupes…
dissolvunt in sale
Praeteriti miculas.
In solis luce rursus vivunt,
levi aere tacta,
fossilia
et gesta eruditorum
instante Fati decreto.

Johannes Teresi - 19/04/2021
Ginestra, amabilis flos
Saxis in mediis muscosis
terram cingentibus antiquissimam
floret ginesta, amabilis flos
teporem offerens dum natura renovatur.
Tempus horas instituit dum entia mutantur
ita tam pavide exspectantia omnia morantur.
Johannes Teresi - 08/04/2021
Resurrexit
Per vigilia peracta est.
Obscuritas sepulcrum
colorat
neque speluncae
vitam terra humida
iam accipit.
Super saxa linum olens
plicatum
candidum iacet.
Subita lux specum
splendens intrat:
Dominus in altiore
amore Patris amplexus est.
Jesus resurrexit!
Mortem vicit,
vitam elegit!
Quid eventurum sit homines quaerunt nunc.
Sed in terra pulvis iacet,
in coelum anima extollitur.
Qui credit semen servabit,
semen vitae aeternae.
In amore Dei quod cupiebat
colliget,
velut amplexum et blandimenta
die natali a matre oblata.

Johannes Teresi - 29/03/2021
Puella pulchra!

Tu, oculis profundis
delicatis nigris crinibus,
Tempusne priscum noscis?
Eo aleris tamen.
Pulchra membra tua,
dulcis flexus corporis tui,
vitam ex arte marmoris trahunt.
Puella!
Sole regionis tuae
risus rubius tuus exstruitur.
Saxa , per saecula immota,
te adspiciunt et adducunt
ad perennem amorem.
Nec mare veteribus plenum
nec odor algarum et vitae
tamquam aquae te involventes.
Mulier!
Cuius inciditur in te sigillum,
Deus voluit in te Formae templum.
Hellasne, patria tua?
Semper formosa, maris nostri germen,
noli fugere, nobiscum sta,
axis vitae nostrae.
Incede age superbe;
per maria, silentia, somnia,
discrimina intima et vias impervias, duc nos.
Puella!
Patefacis corpus bene formatum,
gratia et amore:
specta te in aquis caesiis,
tripudia cantu Patrum,
collige flores teneros,
offerre eos pro salute totius orbis.

Johannes Teresi - 21/03/2021
Verba mea effluvia facta sunt
Super candida, fragilia folia,
rei fluxu brevi momento interrupto,
cogitationes meas pono.
Verba mea effluvia facta sunt,
liberos ea transmutantur in versus.
Quaeque intermissio temporis, quies mea.
Punctum momenti folium fit,
exspectatio dum inscribitur altero.
Praeteritum velut librum
continenter volvo.
Sententias quas exposuerim,
folia quae laceraverim,
verba quae delaverim
magis quam unam arculam impleverint,
ubi primum vestigium mentis servaverim
quod -me miserum– e me omnino excessit
cum pueritia mea dilapsa sit.
Recte autem se gerit memoria mea…
Iam vivam fructuum mentem produxisse
ingentemque summam cogito;
haud minore cura ea custodio.
Super candida folia,
quae ad Arborem scientiae pertinent,
vestigia mea ponere non desino.

Johannes Teresi - 16/03/2021
Vox ignota
inter notas hymni divini


Strenui equites
armis appellunt
equisque
Amoris Mortisque ad limites.

Ruber occasus
nigram terram
mare sanguine tingit.

Niger equus hinnit
oculis foco ardentibus
iuxta horizontem alienum.

Alterius crinis albus
equi vento motus
Paridis vexillum est.

Nostris alienus dum
in nube pulvere gravi clamat
caelum nigro tingitur.

Mare argenteum
tranquillitatem suam
in calidam arenam intigit.

Furor bellicus
iram imminentem profert
gladios acutos capiens.

Vox ignota
inter notas hymni divini
modis amorum dormientem nuntiat.

Apud plerosque
imminet in corde victoria
Amoris Mortisque iuxta limites.

In mundo die prisco nondum oblito
super candidas undas et inter solis radios
lux vitae enitescit.


Johannes Teresi - 12/03/2021
Ludi animi
In manibus peritia artis:
aeque agenda rerum alterna.
In mente cartularum iocus:
futurum inquirendum,
incognitum proferendum
in praesentis celatum
plicis praeterito incumbente.
In manibus capacitas mentis:
agendum id cogitatione ablata
quod mundum evertit
per somnium, exspectationem, nullam rem.
Omnia incipiuntur cum cogitationes
in entium labyrintho,
in mari aquarum repleto,
sine occasu, stellis,
metu, hauriantur.
Super filum expletum sicut araneum
homo mente habilis,
tranquillus, aco calliditatis
realitatem subtili texit
et eam mutare condit.
Omnia mutantur ante creduli
oculos, omnia dulce oscillant
in mutationis instante,
cum audiatur silentii musica
inter nubes verbaque.

Johannes Teresi - 02/03/2021
Uno duae animae amplexu
Candidi subrisus gaudium
vultum illuminans,
oculi ad invicem splendentes
velut astra
vesperum attingunt.
Renovantur prima luce
effusio amoris amplexusque teneri
rosarum suavitate olentes.
Vita accenditur momento
quo sonitus silentium frangit
talis instat nota perpetua,
corda ab obscuritate noctis extollens.
Ex initio temporis
res effluunt:
rythmus cordis pulsat consonans,
longitudo coeli astris plena,
sapor salis,
rumor venti suavis,
tactus solis magicus
rubris in labiis,
subrisus flagitans
diem nulcens,
tuam et animam meam.

Johannes Teresi - 17/02/2021
Saturnalia
Res in fictionem mutatae
in micas sacchari vertuntur,
dum subrisus fiunt insontes.
Fabulae et somnia levia
per vias ubi luna,
vespere, alio detorquet vultum.
Ludicra missilia lucentia
cum lacrimis faciei atellanae
imprimuntur in hoc temporis fragmentum
in mediis musicis notis cantibusque
facierum hilarum.

Johannes Teresi - 09/02/2021
Cum in ignotum proiciar mundum
Effodere velim,
ad humeros tempestatis positus,
humores fundos
umbrarum derelictarum
praeter limites venti
ubi fulgor intangibilis
desiderium fit.
Accendere velim
pulverem incendiariam
quando veteres jocos dies amovent et destruunt
quid facturum sit ignorans.
Aspicere velim,
non aptum ad intelligendum me ostentans,
casum temporis secantis
statuarum capita veterum triumphum ferentia;
facies ustas et nigras factas
decessu historiae fluxuum.
Vivere tunc scirem
cum quaestionibus insolubilibus
rebusque certis autem delentibus
cum novis vero quaestionibus
paucisque saltem verbis locum daturus essem
ut vigilias meas selentiis
satiaturus essem.
Vulnera mea mulcere sciam
si cor perscrutabor
eius qui rumorem non efficit
vel oculos peregrini
preces proferentis
lacrimis suis impenetrabilibus
manentibus.

Johannes Teresi - 02/02/2021
Persona
Quodam instante
primam faciem sevelle
dum alter ego abditum.
Ante speculum
alter ego
nebulam dispellit.
Ludicra missilia lucentia
stellae vagaeque
in animum quiescentem
paulatim cadunt.

Johannes Teresi - 27/01/2021
In imperii opere Aeternae Romae
O mare nostrum civitate cinctum!
Saecula gesta seminant,
musivi artem, augustas statuarias
inter terrae gemmas undis blanditas,
dramata per memoriae fragmenta…
Frigida lux emergit,
hora iam fixa,
e pupulis alba crusta et alabastrite
verecundia immotis,
pictis in amphoris vel statuariis.
Quae vitae effusio imprimitur
in imperii opere Aeternae Romae?
Perennes oculi scrutantur fixi et sollemnes
ignorantes tempus vivum...
In sparsis villis Romanis inhabitant
effluvii venti captivi,
verba scripta in calcaria memoria,
maesta gaudia, graduum crepitus
inter agaves acutas.
Ita invenio in Musaeo positos
celatam indolem Romanae naturae,
animi motus in lucentibus pupulis et etiam
in semper mobili vita
sudorem in marmorei frontis flexibus.
Super tres bases stant alba capita
capillis crispis ornata
et oculis longe mirantibus.


Johannes Teresi - 22/01/2021
Hora matutina

Lentus adit sol ad gelidum dum somnia culmen
Obrepunt in cor membra lassa cubant
Non satis est nobis molli quiescere lecto
Angor et aspera res vix minuunt animo.

Lydia Ariminensis - 17/01/2021
Annus venturus verumtamen
dissimilis erit …


Annus venturus verumtamen
dissimilis erit
si humanitas inter homines
et in orbe praevaleat
si rei pubblicae rectores
omnes prudentia civitates regent
si quisque sibi dabit instrumentum
“indifferentiae arbitrii”
si in cordibus omnibus que deorum
pax aere imprimatur.
Utinam
annus venturus appareret dissimilis
quam anteriores!
Quod eveniret si quisque
cognosceret fragilitatem suam
si relinqueret cupiditatem violentam
si coleret naturam summa cum honestate
si quaereret amicitiam sine ullo praemio.

Johannes Teresi - 12/01/2021

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae