Annus
2 0 2 1


De re Punica
In Poenorum capite Beryto colluctatio ciuilis hodie euenit. Hodie enim ciues apud basilicam contra praetorem, qui superioris anni rem portuensem peruestigat, ualde demonstrauerunt. Illis sed ciuibus milites responsum armatum dederunt: per sclopteta nam missilia coniecta sunt ac ciues saltem VI perierunt. - 14/10/2021 17h45
Necator obsoletus
In urbe partis Norvegiae vergentis inter meridiem et orientem solem Danicus triginta septem annorum arcu et sagittis armatus quattuor feminas et unum virum necavit, duos vulneravit. Cum sicarius ad cultum Islamicum se convertisset timor iure erat ne extremistarum partium sectator factus esset. - 14/10/2021 15h45
Maximae nationes congregantur
Post Talebanorum impetum ultimum in Bactrianam terram omnes jihadistarum uim operaque metuunt: quare nationum maximarum XX rectores hodie electronice conuenient, ut de re Bactriana colloquantur. Marius Draghi praeses Italicus conuentui praeest. - 12/10/2021 13h44
De tempestate Sinensi
Inundatio Sinensis noua post Iulii mensis uastationem doloribus nouis multos afficit: superiore enim septimana in regione septentrionali Shanxi homines innumeri sedes suas reliquerunt; hac tempestate miliones II ciuium ad alium locum migrare coguntur. - 11/10/2021 18h30
Abdicauit
Diebus superioribus in Austriacum praesidem Sebastianum Kurz tempestas maxime euenit: ille Kurz ambitus repetundorumque ualde accusatus est. Factiones nonnullae in senatu abdicationem exhortatae sunt, quae demum accidit: Sebastianus Kurz nondum cancellarius Austriacus est. Ipse Kurz ad consulatum ministrum externorum Alexandrum Schallenberg proposuit. - 10/10/2021 10h01
De puero ablato
Puerulus quinque annorum raptus Paduae, in regione Itala Venetia, a patre Dacico vetito eum appropinquare, trium sociorum auxilio, inventus est a biocolytis in Dacia vectus hamaxosthico. Nunc tuto est. - 08/10/2021 10h55
Tremor orientis
In regione Gedrosia, quae inter Pakistanos fines est, hodie terra ualde contremit: ex urbe Harnai enim tremor gradum fere VI ratione Richteriana attingens in totam regionem expanditur ciuitatesque multas affecit. Iam homines XX perisse comperiuntur ac CCC saltem uulnerati esse uidentur. - 07/10/2021 13h55
Incendium Mesoamericanus
Apud insulam Hondurensem Guanjanam, quo multi ad dies feriatos agendos adeunt, incendium maius euenit, quod domuum centena deleuit multosque ciues ad fugam coegit. Homines saltem III flammis laesi sunt. - 03/10/2021 09h11
Feminae non praevalent
In Islandia, denuo suffragiis computatis, feminae in senatu electae prope maiorem numerum consecutae sunt, XLVIII partes ex centum, quod est in Europa maximus eventus. - 29/09/2021 14h27
Discrimen Britannicum
Londinii centum quinquaginta milites celerrime parati sunt ad carros onerarios regendos, carentibus vehiculariis Europaeis ob Brexitus leges. Hoc decrevit Minister Primarius Britannicus Boris Johnsons, cum benzinii penuria esset etiamque aliae mercis. - 29/09/2021 14h05
Ciuis Italicus amissus
Ille Patricius Zaki adhuc in ciuitate Mansura est, in qua tribunal Aegyptium iterum accusam pronuntiauit suam: ille Patricius falsa de Aegyptia administratione publicasse dicitur. Die VII ante Idus Decembres nouum iudicium nuntiabitur, quamuis interdum ille Patricius in uinclis detineatur. - 28/09/2021 19h12
Terrae motus Cretensis
In insula Creta terra hodie ualde contremit. Terrae motus ille rationis Richterianae sextum gradum attigit, qui insulam tantopere affecit, ut aedificia multa deciderent. Operarius praeterea quidam macerie delapsa periit tresque ciues adhuc inter domuum fragmenta uinculantur. - 27/09/2021 13h42
De exitu Canadensi
Diebus superioribus, ut ualde notum est, comitia Canadensia euenerunt, quorum exitus nunc praebetur: pars progressiua suffragium maius habuit. Ipse Iustinus Trudeau, qui parti progressiuae praeest, primarius minister ter factus est. - 21/09/2021 13h46
Vulcanus multa deleuit
Apud insulas Canarias uulcanus nomine "Cumbre Vieja", id est Antiquus Vertex, conflagrauit atque incendia multa causauit; C saltem domus exustae esse comperiuntur. - 20/09/2021 14h48
Bactriae responsum
Hodie in ciuitate Bactriana Jalalabad contra Talebanos prima petitio euenit: pyrobola incendiaria enim uigiliarum Talebanarum automata nonnulla deleuerunt. Homines II in impetu perierunt ac XIX offensi sunt. - 18/09/2021 13h51
Minae Germanicae
In ciuitate Germanica Hagen hesterno die periculum contra synagogam festo Yom Kippur deditam pertemptatum est: uigiliae Germanicae homines IV comprehenderunt. - 16/09/2021 13h27
De Patricio Zaki
Ille Aegyptius Patricius Zaki, qui ante annum ac dimidium in carcerem insons iniectus est, Mansurae nunc criminis accusatur: ipsi enim Zaki V annorum poenam tribunal comminatur, quod nuntia Aegyptia diuulgauit atque contra dictaturam illam Africam propugnauit. - 14/09/2021 14h25
In biduo ante Idus Septembres
Petitio terroristica summa in hominum historia hodie amare anno uigesimo recordatur, in qua milia III hominum perierunt ac VI milia uulnerati sunt. Praeses Josephus Biden una cum toto orbe diem maestissimum commemorat. - 11/09/2021 18h38
Promissa non servata
Feminae Afghanae vetabuntur exercere corpus, quia res non necessaria est nec apta, ut ait moderator consilii cultus civilis Ahmadullah Wasiq, cum fieri possit ut partes corporum et vultuum detectae maneant. Nuper iterum feminae reclamaverunt ut participes essent administrationis Talebanorum ad tempus factae,sed baculis et flagellis verberatae sunt. - 09/09/2021 17h45
Terrae motus Mexicanus
Hodie a ciuitate Acapulco terrae maximus tremor euenit, qui ordine Richteriano gradum septimum contigit; ad illud caput Mexicanum praeterea peruenit, qua de causa ibi omnia contremunt. - 08/09/2021 13h26
Expugnatio euenit
Vt hesterno die iam pronuntiauimus, Talebanorum impetus in regione Pashir euenit. Legatus Talebanorum hodie milites regionis castra expugnauisse praedixit. Panshir nunc in manibus Talebanorum est. - 06/09/2021 15h20
Procella Boreoamericana
Tempestas hodierna "Ida" Nouam Ciuitatem Aurelianorum ualde contingit: prouincia illa Jefferson, quae apud ciuitatem est, luce electronica orba est; hominum milio in tenebris sunt. Ciuis praeterea quidam periit. - 31/08/2021 17h49
De tempestate Americana
Tempestas ipsa "Henri", quae ante nonnullos dies primum terras Boreoamericanas attingere coepit, in regione Tennesse inundationes maximas commouit: homines saltem XXI perisse putantur atque multi uulnerati adsunt. Nouae Eburaci praefectus Andreas Cuomo aediles D ad auxilium exhortatur. - 24/08/2021 11h40
De Nouae Eburaci tempestate
Tempestas "Henri" his diebus Nouam Eburacum aliasque ciuitates Boreoamericanas attinget, qua de causa praetor De Blasio periculum summum indicauit; hominum miliones periclitantur. - 22/08/2021 11h13
Ecquid de ciuibus?
Post Talebanorum infandum impetum totus orbis ob jihadistarum pericula maxime metuit: qua de causa Societas Nationum atque Communitas Europaea ad Talebanorum pietatem fouendam congressae sunt. Ad profugos praeterea conseruandos, Europa omnis opus commune datum iri praedixit. - 17/08/2021 15h57
Vexilla prodeunt
Post impetum Talebanorum ultimum caput Bactrianum Kabul captum est: Islamica uis jihadista ad solium Bactrianum reuertit atque terroris potestate rem publicam tenebunt. - 16/08/2021 14h22
Terrae motus Haitiensis
Insula Haitiensis iam anno MMX terrae motu nefasto affecta est, qui milia hominum necauit uel ualde offendit. Hodie noua calamitas insulam illam attigit: terrae motus ultimus loca Haitiensia deleuit atque CCC saltem homines interfecit. - 15/08/2021 16h20
Talebanorum aggressio
Impetus Talebanus iamdiu inceptus minime desiit: a Veneris die enim capita Bactriana V sub Talebanorum potestate ceciderunt, quamuis administratio Bactriana contra eos pugnare quam maxime conarentur. - 08/08/2021 21h00
Oppositor suspensus
Alborussicus perfuga, praesidis Lukaschenko inimicus, Vital Shishov, qui ad Vrcainam effugit, hesterno die suspensus in horto inuentus est. Ipse Vital Congregationem haud Administratiuam creauerat, ut transfugae Alborussici in Vcraina adiuuarentur. Militia ciuilis Vcrainensis mortem uoluntariam fictam suspicatur. - 03/08/2021 13h34
De re migratoria hodierna
Naufragium hodie prope litora Libyca nefastum euenit, in quo LVII homines in undis perierunt. Superstites nonnulli attamen superfuerunt, qui ab illis piscatoribus necnon nautis conseruati sunt. - 26/07/2021 20h22
De cinematum festivitate
In urbe Francogallica Canua Palmam Auream cinematum accepit dispositrix scaenarum Iulia Ducourneau, hoc praemio exornata, post XXVIII annos denuo feminae tributo, rectione pelliculae c.n.e.Titanius. - 18/07/2021 20h03
De aquis Germanicis
Imbres cruentissimi his diebus Germanicae terrae partem, quae Rhenum colit, attigerunt: inundationes inmensae ideo eueniunt atque ciuitates multae hac de re delentur. Ciues XLII propter inundationes perisse existimantur decenaque alia in fretis dispersa sunt. - 15/07/2021 18h40
Comprehensio Haitiensis
Post turpe scelus contra praesidem Haitiensem sicarii illi comprehensi esse putantur: nam XXVI homines Colombienses duoque Boreoamericani nunc in uinclis sunt, qui terroristici impetus poenam soluent. - 09/07/2021 20h49
Mima notissima periit
Nuntium hoc Italicum de improuiso delatum est: mima atque cantatrix notissima Raphaela Carrà nuper mortua est, quae inter mimas optimas Italicas semper habebitur. - 05/07/2021 16h45
Aestus letalis
In ciuitatibus Canadensibus haec aestas in aeuo toto calidissima est: multi tantum aestum pati nequent atque uitam amittunt. Ciues enim DCC his diebus propter aeris aestum perisse comperiuntur. - 04/07/2021 21h20
Puerulus incolumis inventus
In regione Itala Tusca post biduum infans duorum annorum qui nocte a cubiculo evanuerat in silva est receptus prope incolumis sine gravi vulnere. Diurnarius televisivus gemitum in imo clivo audiverat. Ut videtur sua sponte domo abierat. - 23/06/2021 16h10
Postulatum Catholicum
Vaticanus petiit ab administratione italica ut legis consilium de omophobia commutaretur et corrigeretur quod minueret maximam libertatem Ecclesiae Catholicae. Nulla responsio adhuc data est. - 23/06/2021 15h49
Nulla probatio
Palaestinorum administratio medicamenta uaccinia ab Israel praebita hodie recusare statuit: medellarum enim dies extrema propinquissima erat, qua de causa perpaucis usui essent. - 20/06/2021 18h22
Accusatio exstincta
Tribunal Indicum actionem conclusit contra duos milites nauticos Salvatore Girone et Massimilano La Torre abhinc novem annos in crimen vocatos, quod duos piscatores necavissent. Italia damnum propinquis resarciet soluta magna summa unius millionis et centum milium euronummorum. - 15/06/2021 16h13
Societatis Nationum nuntium
"In regione Aethiopi Tigray, ubi iamdiu bellum obdurat, milia XXXIII puerorum pergraui inedia afficiuntur miliaque CCCL ciuium domo euadere coguntur" Nationum Societas hodie summo dolore pronuntiauit. - 11/06/2021 20h44
Scriptoris bonus euentus!
Kalendis Iuniis, hoc est hesterno die, scriptor noster Johannes Teresi propter meritum literarium necnon daedalum rei publicae Italicae honorem summum habuit. Hoc summo honore nos omnes ei gratulamur! - 02/06/2021 17h52
Equorum cursus abrogatus
Senae, in regione Italica Tuscia, postridie Kalendas Iulias certamen equestre vicorum non efficietur ob periculi contagionem. In incerto manet an cursus mensis Augusti fieri possit. - 01/06/2021 09h37
Aue atque uale, Carola!
Saltatrix optima Italica Carola Fracci annos LXXXV nata hodie Mediolani, ubi aeuum suum maxime egit, mortua est. Ipsa saltatricum optima in saeculis habetur Italicis iam ab anno MCMLVIII atque uariis in ciuitatibus scaenas habuit: nam Nouae Eburaci ac Lutetiae optime semper excepta est. - 27/05/2021 20h37
Gravissimus casus
In regione Italica Pedemontana apud lacum Verbanum currus funalis humum corruit magna fune fracta quae cellulam trahebat. XIV perierunt, ex quibus unus puerulus. Alter, solus superstes, gravissime sauciatus, in nosocomium receptus est. Casus causa ignota est. - 24/05/2021 10h46
Ave atque uale, France!
Cantor praeclarus Italicus Francus Battiato, qui multos per annos carminibus suis Italiacas res arte contexuit depinxitque, annos LXXVI natus diutino morbo affectus mortem obiit. Terra Italica cantorem excelsum amatumque hodie amisit. - 18/05/2021 20h23
Deflagratio Bactriana
Etsi dies hic indutiis commodatus est, in meschita Bactriana hodie bombardamentum incendiarium Talebanis terroristis depositum deflagrauit: homines XII perierunt innumerique offensi sunt. - 14/05/2021 16h44
Mirum repertum Italicum
In antro Guttari apud montem Circaeum Latialem reliquiae novem hominum Neanderthaliensium inventae sunt cum ossibus antiquorum animalium; res pro anthropologiae studiis magni momenti est. - 08/05/2021 23h19
Nautarum obitus
Indonesia. Nautae LIII, qui naui submarina conclusi inerant, aduersa sorte uniuersi in profundo perierunt. - 25/04/2021 14h15
Georgii uindicatio
Minneapolis. Miles ciuilis Derek Chauuin, qui anno superiore Georgium ipsum Floyd cruente necauit, demum a praetore Boreoamericano condemnatus est: LXX annos in uinculis manebit. Dies hodie faustus est, ut tandem odium ethnicum fortiter artetur atque futuris temporibus euanescat. - 21/04/2021 17h36
Exsequiae regiae
Hesterno die funus privatum principis Philippi, coniugis Elisabethae reginae, celebratum est eiusque feretrum translatum in sacellum Sancti Georgi castello Windsoriano coniunctum. Triginta tantum propinqui et familiares ritus participes fuerunt. - 18/04/2021 16h26
Augurium
Omnibus Latinitatis cultoribus laetum diem uniuersalem linguae Latinae toto corde exoptamus! - 09/04/2021 14h45
Caedes Africana
Terroristae Islamici sodalitatis "Al-Shabbab" hesterno die in Somaliae capite petitione scelesta ciues quinque necauerunt quattuorque uulnerauerunt. - 04/04/2021 17h20
Auguria
Laetus dies Paschae sit omnibus lectoribus et scriptoribus! - 04/04/2021 06h52
Caedes Sinensis
Apud insulam Taiwan hodie hamaxostichus, in quo homines D inerant, in cuniculo uia sua deuertit: L uiatores perierunt atque LXVI uulnerati sunt. - 02/04/2021 19h06
Fretum expeditum
Magna navis oneraria illisa in freto Suez nuper liberata est.Transitus et mercatura post hebdomadam rursus incepti sunt. - 31/03/2021 09h36
Tempestas Australiana
Australia. Tempestates imbresque ingentes insulam seuere contigerunt. Exundationes pollentissimae fuerunt, ita ut ciuitas Sydney omnino euacuata sit atque miliones V hominum effugerint. - 21/03/2021 17h26
Lex de vitae exitu
Consilium Hispanum legatorum populi legem iussit de “dulci morte” (εὐθανασία), quae intra tres menses rata erit. Hispania septima natio est ubi hoc fieri licebit. - 19/03/2021 10h47
De uaccini aspernatione
Vaccinum "AstraZeneca" in Europa propter suspecta pericula relictum est, ut antea dictum est. Sed "Congregatio Medicinae Europaeae" de periculorum firmitate dubitat: post uaccinum obitus non huic tribuendi esse uidentur. - 17/03/2021 21h20
Liberatio
In Nigeria CCXCVII discipulae priore die Veneris ex paedagogio a grege armato raptae, heri prima luce liberae dimissae sunt. - 02/03/2021 09h21
Vulcanus furens
Septima eruptio montis ardentis Aetnae magna vi accidit cum nube cinerea per loca proxima sparsa. - 01/03/2021 11h12
De feminicidio Italico
Non cessat caedes Itala feminarum; duae in uno die necatae sunt: unus amans scelus confessus est; alter ob suspicionem comprehensus. - 23/02/2021 10h45
Habemus gubernaculum!
Nova gubernatio Itala a Mario Draghi parata est qui apud Quirinalem Praesidi rei publicae administrorum hodie indicem ostendit, assentientibus omnibus factionibus praeter partem Quinque stellarum et Fratres Italiae. - 12/02/2021 22h40
Labefactatio Australis
Sedes Australiae meteorologica adseveravit tremorem graduum 7,7 magnitudine maris motum effecisse in Oceano Pacifico Meridionali. Periculum est ne insula Dominus Howe percutiatur. - 11/02/2021 08h26
Pro Alexi Naualny
Germania, Polonia Suetiaque recenti consilio legatos Sarmaticos e finibus suis eiciunt, ut pro eius Naualny libertate demonstrantes sodalitate magna adiuuentur. - 08/02/2021 23h01
Glaciei casus
Moles glaciata disiuncta a iugis Himalayae in flumen Indiae praecipitavit, exundantiam afferens. Magna vis aquarum aggerem, pontes, duas sedes electricidi gignendae evertit. Tres perierunt, CC irreperti sunt. - 07/02/2021 17h08
Aperientur
Post LXXXVIII dies claustrorum ob virus coronatum a postero die Lunae in Musaea Vaticani visitatoribus adire licebit. Aditus per interrete disponentur. - 30/01/2021 10h46
Vindicatio
Hesterni diei petitio terroristica Baghdadi sceleste confecta a Ciuitate Islamica uindicata est. - 22/01/2021 14h02
Obscuratio praesidis
Rete sociale Twitter aditum praesidis Donaldi Trump stabiliter intermisit ob periculum novi ad vim incitamenti.Etiam nuntius ab accessu publico “Potus” deletus est. - 09/01/2021 09h33

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae