Annus
2 0 2 1


Ipse Aeschylus, qui inter summos tragicos poetas III habetur, non modo in theatri arte princeps, sed etiam in bello pro patria apud Marathonam Salaminam Plataeamque contra Persas ualde pugnauit. Gelae post Geronis tyranni inuitationem tragoedias conscripsit atque in theatro publicauit; ibi praeterea obiit.

Auctores attamen nonnulli, sicut Plutarchus Athenaeusque, Aeschyli funebre epigramma in operibus suis (Plut."De exilio"; Athenaeus "Deipnosophistae"). Plutarchus enim in libello exilium ipsum defendit atque Aeschyli exemplum commonstrat, ut fugae glorias ostendat: qua de causa uersum primum secundumque diuulgauit. Athenaeus praeterea Naucraticus extremum distichum proposuit, ut Aeschyli cum in tragoediis tum in epigrammasin artem demonstraret.

Αἰσχύλον Εὐφορίωνος Ἀθηναῖον τόδε κεύθει

μνῆμα καταφθίμενον πυροφόροιο Γέλας

ἀλκὴν δ'εὐδόκιμον Μαραθώνιον ἂλσος ἂν εἲποι

καὶ βαθυχαιτήεις Μῆδος ἐπιστάμενος.

Euphorionis filius Aeschylus hoc monumento

defunctus obtegitur ostrinae Gelae.

Marathonium nemus uim eius inclutam nominaret

comatusque Medus quoque expertus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae