Annus
2 0 2 1


Rhianus Cretensis saeculo III ante Christum natum grammaticus atque philologus Alexandriae fuit. Homeri Hesiodique studiosus summe fuit, quorum opera post Zenodotum recensuit. Vt attamen grammatici multi, non modo critica adnotatione antiquorum poemata instruxit, sed poeta ille quoque factus est: poemata ideo contexuit, quamuis breuitatem magnopere coleret. Quorum insignia Heraclea, Achaica, Heliaca Messianiacaque poemata habentur, etsi nobis fragmina peruenerint. Epigrammaton praeterea scriptor fuit, quorum decem tantum legi possunt: de puerorum amore maxime tractatur, sicut in hoc carmine de natibus.

Ὠραί σοι Χάριτές τε κατὰ γλυκὺ χεῦαν ἒλαιον,

ὦ πυγά, κνώσσειν δ'οὐδὲ γέροντας ἐᾷς.

λέξον μοι, τίνος ἐσσί, μάκαιρα τύ, καὶ τίνα παίδων

κοσμεῖς, ἁ πυγὰ δ'εἶπε "Μενεκράτεος".

Horae et Gratiae dulce funderunt oleum,

o cule, ne linquas senes in lectis!

Dic mihi, cuius es, beate, quemque puerorum comis?

"Menecratis" respondit culus!

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae