Annus
2 0 2 1


Melancholia

Iacobus Balde (1604-1668) in Humanistarum numero recentiorum poetarum adscribitur. Iacobus, qui Iesuitorum ordini intererat, grammaticus rhetorque Oeniponti fuit atque Latinum necnon Graecum sermonem multos annos ibi docuit: magna utriusque sermonis scientia adhibita, multa composuit poemata, quorum notissimum "Melancholia" est. Hic Iacobus ipse ad aerumnas fugiendas secretumque euadendum poesei ipsa, tamquam nouus Icarus, frui auspicatur:

Semper ego inclusus Germanae finibus orae

in Bavara tellus senescam.

Tristibus imperiis spatio retinemur in arcto

et curtum male perdimus aevum.

Atqui vincla licet rupto dissolvere nodo

et clausas diducere turres:

Graeculus effugiens aliquis Minoia regna

ceratas sibi sumpserat alas.

Sed neque fallaces ventos temptare necesse est

lasuris super aequora pennis.

Tota mihi quamvis adeo Germania carcer,

deterius quoque carcere corpus,

libera mens tamen est: ubi vult, habitatque volatque.

In pelago non impedit Auster,

in terris non tardat obex, transcendit et Alpes

nubiferas ac sidera pulsat.

Accedit Phoebi donum, divina poŽsis.

Hac fretus velocior Euro

Euri nascentis patriam cunasque videbo,

Aurorae rapiendus in ortum.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae