Annus
2 0 2 1


Certamina pediludii recentiora tribus maximis turmis Italicis exitus uarios dederunt. Primum enim turmae Mediolanenses "Inter" ac "Milan" impares euentus habuerunt: "Inter" nam "Sheriff Tiraspol" manum Dacicam Moldauam III-I deuicerunt, sed "Milan" contra turmam "Portus", quae est ab eiusdem nominis ciuitate, certationem amisit atque I-0 obtinuit. Turma demum Taurinensis "Iuuentus" turmam Russicam "Zenit" heri exitu I-0 uicit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae