Annus
2 0 2 1


Italica turma in Iaponia sita ab Olympiadis initio iam multa accepit nomismata (XXIV), quibus haec hodierna addenda sunt: sagittarius Italicus Maurus Nespoli argenteum nomisma obtinuit. Pugillatrix praeterea Italica Irma Testa atque natatrix Simona Quadrella aeneum nomisma adeptae sunt. Ipse demum onerum sublator aeneum nomisma habuit, qui tantum Sinensi Lu Xiaojun (qui aureum obtinuit) atque Dominicano Zacarias Bonnat (argenteum) uictoriam dedit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae