Annus
2 0 2 1


Anno MCMLXVIII Italica turma primum singulumque trophaeum Europaeum uicit exque tunc usque ad hanc noctem praemium summum numquam excepit. Hodie tamen Italica turma praemium longius concupitum manibus tenet: ipse pedilusor Bonucci binam retem adeptus est, sed illi Bernadi Bernardeschique quoque iactibus poenalibus bene fructi sunt. In primis Italia cladem anhelatamque uictoriam longe abeuntem praesensit, sed spe metuque commoti pedilusores ipsi fortunam mutarunt ac ultimum habuerunt praemium.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae