Annus
2 0 2 1


Francogallica turma pedilusoria, quae inter optimas in pediludii historia habetur, hesterno die ab Heluetiis uicta est: iactibus poenalibus habitis, Heluetica turma VIII-VII certamen prouicit atque Francogallia expulsa est. Veneris igitur die Heluetii turma Hiberica Petrigradi congredientur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae