Annus
2 0 2 1


De Uno Philosofice et Scientifice disserendo

Antequam loquar de Uno et structura Mundi, in aliquibus considerationibus de Concepto universali morari volo. Statim dico non ex Origine Graeca esse, sed ex Oriente venire (Aegypto, India) in Libris Indorum, inter quos Veda, invenimus hunc Conceptum; nam nihil potest concipi nisi in unitate et omnia ut Unum concipiuntur. Hoc Principium, quod transcendens et immanens praebitur , omnia antecededit et in omnibus manifestatur ut Absolutum et Intemporale. Pythagora, ille, ex Doctrina Aegyptia haurit et in Europam ( per Platonem in Graecia, sed per praecipue in Italia) Ad fert. Secundum Philosophum Samium Unum praecedeit Dualitatem vel Diarchiam, quae est Principium Multiplicitatis. Hic modus cogitandi non Alienus est ab Indis, quos Graeci appellant Gymnosophistos. A similibus considerationibus procul non est Philosophia Praesocratica, quae perperam putatur prior Scientia Elementorum (Graecis propria est sine dubio Philosophia Naturalistica, ubi Natura est Physis, non simplex et Nuda Natura).

Si igitur Tales loquitur de Acqua ut Principio, non se refert ad Elementum Chimicum, sed ad quod possumus appellare “Energiam Primordialem“. Ita Heraclitus cogitat de Foco ut Principio, Anaximandrus et Anaximen de Principio ut Arche’: si prior Principium per “Infinitum“ (Illimitatum) explicat, secundus per Aerem. His in cogitationibus viget iam Modus Metaphisicum Realitatis concipiendae. Ceterum nobis dicendum est Anaximandrum proximum esse Conceptioni Evolutivae Modernae, quia ex Elemento Aquoso putat Species derivari. At non minore praestantia est cogitatio Parmenidae, in qua emergitur potentia ut Fundamentum iustificativum et diffusivum, quae non potest circumscribi aliquo modo in aliqua Re, cui non potest opponi Negativum ut Negativum ( immo Scientia Moderna Negativum in Potentia ut Essentia includit). Parmenides notat aspectum stantem et irrecusabilem huius potentiae, cuius Rationalitas est Irrecusabilitas. Apud Plotinum, cuius Maxima Interpretatio Porphyrio tribuitur, qui Verba eius in Opus constitutum attulit potentia diffusa fit Motrix,cuius Motus Generativus et Emanatorius est, talis ut Nulla separatio sit Inter Momencta stricto sensu connexa (etsi Unum Necessarium manet praeter manifestationem suam per Entia et Essentiam). Nullo modo extra Physin Unum concipiendum sit et immo Physis concipienda est “Omnitas", id est totum integrum externum internumque.

Hanc cogitationem Philosophus Modernus maxime recipiet, ex Origine Iudaicus, sed constitutus Structura cogitativa ex Radicibus aliena ab Origine sua. In Operibus suis Philosophus, cui nomen Baruch Spinoza, Physin Graecam (vidilicet Plotinianam) rursus collocat in Structura Mundi Universalis , adeo ut potentiam usque emanatoriam apud eum inveniamus (velut Mentem Humanam). Si consideramus Progressum Scientificum, notamus minime distans est a cogitatione supra dicta. Satis est, ut observamus Processum Cellularum: ex una Cellula, per stadia differentia Mitosin, Meiosin, Morulam, Blatocistin,Corpus evolvitur. Ita Systema Solare ex Disco Protoplanetario genitum. Non secus quam series Stellarum ex Pulvisculo Protomateriali nata est. Et ita porro. Explosio Primordialis non fortuita est neque pendet ex Accidente possibili . Ceterum Uni-Versum est quod nisi ei anteponitur neque postponitur; ergo ex se trahit et haurit potentiam, quia est essentia Primordialis et cuius Rationalitas (Transcendentia) est irrecusabilis.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae