Annus
2 0 2 1


QUIS FUERIT STANISLAUS TEKIELI

Stanislaus Tekieli, natus Varsaviae die XVIII mensis Septembris anno MCMLV, nos reliquit die XIX mensis Novembris anno MMXX. Vir humanissimus, fuit scriptor, interpres et diurnarius Polonus et plerumque Polonice scribebat, sed ardenti studio valde Latinam linguam coluit.

Laurea corona ornatus est apud institutum Educationis Generalis LIII Consociationis Pacis Sancti Augustini. Studuit etiam Orientaliis rebus apud Universitatem Varsovianam sed insigne doctoris non assecutus est. Bello Iugoslavo fuit diurnarius actorum Gazeta Wyborcza. Ab anno MMI ad MMIII documenta Holocausti a testibus collegit pro Musaeo Memoriae Holocausti Vasingtoniae. Operam autem dedit Instuto Memoriae Battelle urbis Columbi civitatis Ohio. Ab anno MCMCXCVIII ad MMVII socius operis fuit Sedis Studiorum Medii Orientis. Multa opera publicavit ex quibus anno MMXV Burdubasta, vel Asinus submersus est, de sentententiis et dictis Latinis, postea insequenti anno Burdubasta bis. Moderator frequentissimi Circuli Latini Varsoviensis exstitit.

Haec pauca de initio Ephemeridis scripta sunt ab Albino Latino, situs interretialis auctore.

ďAnno MMIII , cum parvos situs interretiales conficere solebam pro nonnullis circulis latinis, ille, sodalis circuli Varsoviensis (et diurnarius), pauca verba mihi dixit de quodam futuro "medio" latino quod condere voluisset sed nesciebat quomodo... Postero die ei primam versionem Ephemeridis proposui. Valde laetus, Stanislaus scribere coepit. Ego etiam nonnullos participes Gregis Latine Loquentium rogavi ut licentiam nobis darent ut textus eorum ederem in Ephemeride... Et mense Junii 2004, prima editio Ephemeridis apparuit in reti!

Victorii Ciarrochi Pisaurensis et nonnullorum ceterorum GLL sodalium gratia, aliqua materia mihi erat ad quasdam rubricas alendas sed Stanislaus maxima pars nuntiorum scribere conabat, necnon novas rubricas..."

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae