Annus
2 0 2 1


Spatia Terrestria diu aestimata sunt immota et forma eorum putabatur immutata manere. Attamen innumeri docti viri alio modo Rem ceperunt et negaverunt Terram per Tempora immutatam manisse. Prior studiosus, cui nomen Abrham Ortelius, Batavus, Carthographus et Geographics, in Opere, cuius titulus “Thesaurus Geographicus“, asserit Spatia Terrestria ex se lentissimo modo separata esse. Opus eius editum est Millesimo Qungentesimo nonagesimo et per Saecula subsequentia imitatum est. Studiosus quidam, cui nomen Alexander Humboldt, non remotus fuit a cogitationibus eius.

Si etenim observamus, v.g., aliquas Regiones extensas ut Africam et Americam Meridionalem, partes eorum extremas notamus prima facie similes esse, adeo ut possint facillime Inter se coniungere. Me puero, cum Scholam Mediam frequentarem, hanc similtudinem modo certissime rudi coepi, quam studis accuratis, me Iuvene Lyceali, melius animadverti. Re vera a nobis petendum est quomodo similes Species inveniantur in spatiis Terrestribus differentibus. Non obliviscendum est, praeter studiosum Italicum, cui nomem Robertus Mantovani, alius studiosus Germanicus, cui nomen Alfredus Wegener, hodie oblitus est etiam neglectus a Collegis, locutus est illo momento de Fluctatione Spatiorum Terrestrium. Nam, cum indagaret de Fossilibus seu Animalibus seu Vegetalibus, ita potuit excepire omnia “ Fragmenta “ hodie separata olim unam Rem fuisse. Haec una res appellata est ab eo Pangea et illimitatatum Mare eam cincens Pantalassa. Quae fuerunt Fossilia per quae intelligamus spatia Terrestria unam rem fuisse?. Per Mesosaurum et Glossopterim. Mesosaurum fuit avus, in Acqua dulci stans, Reptilium futurorum, Mosasaurorum et Ittiosaurorum. Glossopteris contra fuit maxima Arbor folia Linguae similia Gignens: unde nomen eius. Hic processus Geneticus et derivatus effecit ut cogitarem facillime de Uno Plotiniano. Non repetam infra quae dixi de hac mirabillima Philosophia (vide Scriptum meum de Uno disserendo).

Unum exemplum sufficit ut Principium Prius capiamus in remum omnium consideratione. Studium Geologicum ad hoc opportunissum est. Priore Momento Terra tota Res una est, postea, per Motum internum, dividetur et separatur, spatia separata et secata determinans. Hoc ex exemlpo intellectio consequentialis descendit, secundum quam Rerum multitudo nisi unam Originem hhabet.Haec intellectio Res Universi inglobat et involvit.

Index librorum consultorum : Plotino, Enneadi, edizione Bompiani. Alexander Humboldt, il Cosmo. Una passeggiata nel Cosmo, La Terra. Edizioni RBA.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae