Annus
2 0 2 1


Quid vita sit, quomodo mundus, in quo vivimus, formatus sit, tempus semper quaerimus prios modo philosophico quae scientifico. Eminentissima capacitas humana inquirendi consistit in rebus intelligendis quae circa nos stant, ut dicit in Proemio operis maioris cui titulus De astronomica , poeta Latinus Marcus Manilius: Universum subridet ei qui hoc exarat et divitias coelestes canit". Qui ad Scientiae studium se dat trahitur studio temporis. Tempus in rebus datis, id est in eventis, re vera celatur et mutatur, It facies terram fert signa transitus temporis. Tempus potest observari per unam ex scientiis : Geologiam, qua superficiae terrae maxima cura inspicitur. In rebus datis tempus manifestatur, ida Geologia id quaerit per rerum successionem. Inceptum huius scientiae invenitur aliquo modo in Lege superpositionis ,qua est pars scientiae geologicae (per cognitionem stratigraphicam rupium). Hoc inceptum invenimus in libro Avicennae , cui titulus De mineralibus ,et cuius brevis translatio in occidente tribuitur viro cuidam, Alfredo de Sareshel. Avicenna ( ibn Sinna) ,simul medicus , philosophus, theologus fuit. Eminuit gratia cogitationum methaphisicarum, quae re vera non separantur ab aliis studis, cum nulla differentia sit inter Scientiam et Theologiam vel doctrinam rerum humanarum et divinarum. Haec separatio nascitur in religione Christiana, ubi, sub examen theologicum, res terrae magis magisque in considerationes distinctas convergent, cum doctrina dualustica imponere cogat hanc separationem inter Deum et Mundum. Ut medicus, Avicenna celeber est propter Librum de sanationibus morborum ,vel de Medicina, necnon librum supra dictum De mineralibus ,ubi videtur fuisse prior qui tractavit originem montium et rupium. Ceterum hic tractatus ,qui transivit in Orbem Latinum per translationes non omnino peractas, diu Aristotelis tribuitus est. Divisus in duas partes, quarum una conformationem saxorum tractat, altera montium causam, his tractatus describit fossilia quae realia sunt, id est animlia et vegetalia captiva in rupe mansa, ut insecta in sucino. Non possumus non recordari scriptorem Graecum, Theophrastum , qui scripsit De characteribus , fossilia velut saxa aestimare. Serius vir doctissimus, Leonardus De vinci intellixerat saxa ferentia insecta vel vegetalia in rupe infixa non simplicia saxa esse.

Scripsit Fabricius Manco



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae