Annus
2 0 2 1


AVE ATQUE VALE, EPISCOPE!

De iurium humanorum defensoris morte

Tutu.jpg

Archiepiscopus Austroafricanus Desmond Tutu annos XC natus hodie mortuus est. Ille Desmond Tutu his rebus maxime notus est: ipse enim episcopus contra odium ethnicum, quod Austroafricanas terras summopere dilaniabat, ualde pugnauit Christianeque pro iuribus humanis colluctatus est. Sacerdos nam Tutu una cum optimo socio Nelson Mandela, qui iamdiu propter pugnacem uim in odii ethinici manifestationem, quae "Apartheid" nuncupatur, apud omnes praeclarus est, Austroafricanorum partes excelse defendit. Quem propterea anno MCMLXXXIV summo praemio "Nobel" dignari constiterunt iurati; ille Desmond more solito cognomine "Arch" uocabatur a quibus auxilium praebuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae