Annus
2 0 2 1


DE RE CORONARIA

De noua pestilentia

variatio.jpg

Morbus coronarius noua sub specie orbem inficere prosequitur, ne huic demum pestilentiae finis faciatur. Species noua Graeca littera nominata "omicron" ab Austroafricanis finibus est atque ad multas nationes iam peruenit, quarum praeclara Anglica est terra; quamuis de Britannia saepius audiatur, haec tamen species ad nationes LXXVII saltem aduenisse comperitur, ut Congregatio uniuersalis ad salutem tuendam nuper publicauit. Quod praeterea Congregationis rector Tedros Adhanom Ghebreyesus addidit, alias terras noua morbida uis iam polluisse existimatur: ipsa enim forma "omicron" celerrime hominum corpora inficere potest uelociorque esse quam ipsa "delta", quam mensibus superioribus ualde cognouimus, euidetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae