Annus
2 0 2 1


DE BATAVICI VICTORIA

Max Verstappen primus

max.jpg

Auriga autoraedarum Batauicus Max Verstappen annos XXIV natus hesterno die praemium summum adeptus est. Ipse enim Verstappen in certamine maximo aurigarum, quod in capite Arabico Abu Dhabi habetur, uictoriam maximam obtinuit: in hac nam concertatione, ubi ille Aloisius Hamilton saepissime uictor fuit uniuersalis, cursor Batauicus in ultimo circuitu riualem suum superare potuit, quamuis eius Hamilton potestas adhuc maxima fuisset. Qua de re ipse Verstappen ad extremum temporis punctum aduersarium praecessit primusque Batauicus autoraedarum dux praemium uniuersale praestrinxit; secundus igitur ille Hamilton tertiusque Carolus Sainz fuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae