Annus
2 0 2 1


DE OBITV PROFVGORVM

De re Mexicana

chiapas.jpg

In australibus terris Mexicanis cruentissima calamitas hodie euenit. In prouincia Chiapas, quae apud fines Guatemalenses est, automaton onerarium migrantium CL continens obscuro exitu incommodum hodie nanciscitur. Nam currus maximus onerarius, in quo migrantes ab Austroamerica inerant, aduerso casui interfuit quodamque concursu disiectus est: quare homines circiter L perisse comperiuntur centumque profugorum in clade offensi sunt; casus hic infandus inter huius generis maximos, qui in regionibus Mexicanis inueniri possunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae