Annus
2 0 2 1


DE CAEDE INDICA

Dux periit

helicopteron.jpg

Mane in helicoptero, quod apud ciuitatis meridionalis Coonoor caela uolitabat, Gen Bipin Rawat Indicus dux una cum muliere sua necnon hominibus XI mortuus est; illud ueliuolum helica commotum enim ad australis regionis colles decidit. Ille Gen Rawat primus fuit ducum ad nationis defensionem praebendam, qui totius exercitus potestatem regebat. Post attamen infandum scelestumque euentum administratio Indica de re inquisitionem iam incipit, ut huius incommodi causa omni luce perspiciatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae