Annus
2 0 2 1


DE VIII DEC. FIETNE QVARANTENA GENERALIS?

De clausura noua

Saxonia.jpg

Politici post ianuas clausas praeparant proximam quarantenam generalem duram. Quam actionem comitantur diurnarii atque demoscopi verbis acerrimis contendentes plerosque homines quarantenam generalem exoptare. Mercatūs financiarii1 hōc nuntio accepto reagunt scepticē. Austroafrica sibi videtur puniri quodam metallagmate2 vīri coronarii novo Iohannopoli invento. Quānam re hoc factum est ipsā in Austroafricā? Quae terra insignis fuit parvitate et portionis vaccinatoriae et incidentiae septem dierum (quae his septimanis proximis praeteritis fuit inter 5 et 10). Morbus coronae ibi prorsus non iam exstabat, usquedum inventum est hoc allagma novum. Cum industria philotheorica3 se praeparasset ad tempus anni quaestuosissimum, nunc isto metallagmate eius spes decepta est. Praepositis deversoriorum ruina imminet, cum iam praeterito anno ferē nemo ad eos venerit propter quarantenam generalem. Necnon quaerendum est, quosnam effectūs habiturum sit istud metallagma coronae ad Europam et Germaniam. Quo augetur vox istorum qui etiam apud nos postulant, ut fiat dura quarantena generalis. Eadem autem dicitur incohatum iri d. 8. m.Dec., aut fortasse aliquantulo postea. At Marcus Söder Bavariae praeses ministerialis die Dominicā declaravit se velle remedia dura adhibitum iri iam septimanā proximā futurā. Berolini interim post siparium primis colloquiis agitur, quando reverā quarantena generalis sit incohanda, et quam durē exsequenda. Unum certo constat: non iam quaeritur, num vita societatis debilitetur, sed, quando. Novo metallagmate vīrali hic processus accelerabitur. E demoscopiā ephemeridos „Bild am Sonntag“ concluditur plerosque cives velle quarantenam generalem. Secundum hanc demoscopiam 73 % (septuagenae ternae partes centesimae) civium rogatorum exspectant ipso iam hōc anno factum iri quarantenam generalem, 57 % (quinquagenae centesimae) talem desiderant. In mercatibus financiariis interim analystae speculantur, num quo modo vaccinationes prosint ad novum metallagma morbi coronarii impugnandum. In mercatibus capitalibus hoc non creditur, itaque praeteritā iam hebdomade pretia nummorum sunt deminuta. Num nobis imminet novus collapsus bursarum coronarius?

Scripsit Michaele Mross et Immanuel Voltarius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae