Annus
2 0 2 1


DE NVCLEARI POTESTATE

De re Persarum

nucleare2.jpg

Vindobonae hodie colloquiua inter Boreoamericanos Persicosque legatos iterantur, ut in natione orientali nuclearis res ad mitiora consilia adigatur, quamuis ipsa Persarum administratio nuclearem potestatem suam minime deminuat immoque uero augeri conetur. Quod enim Boreoamericanos maxime sollicitat, hoc ipsi rogauerunt ut desistat: Persicus attamen rector Ebrahim Raisi se terrae suae potestatem strenue defensurum pronuntiare sequitur; quod insuper euenit, Persarum ministerium externorum publicam Boreoamericanam excusationem multationumque in se iniectarum reuocationem se studere praedixit. Boreoamericanorum legati ideo responsum Persicis faustum pronuntiauerunt, sed ad honestatem inimicum orientalem exhortati sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae