Annus
2 0 2 1


SAXONIAM NON IAM EXCLUDERE QUARANTENAM GENERALEM

Nuntia Germanica

Saxonia.jpg

Gubernatio Saxonicae terrae foederalis non iam excludit ante Festum Natalicium fieri posse quarantenam generalem. Michael Kretschmer (CDU, factio christiano-democratica), Saxoniae praeses ministerialis, ab Ephemeride Saxonicâ („Sächsische Zeitung“) rogatus: „Non impediri poterit nisi intellectu collectivo et conscientiâ communi contactûs evitabuntur et remedia observabuntur.“ Si septimanâ proximâ nullus effectus positivus apparuerit, necesse fore, ut de hac re disputaretur. Petra Köpping (SPD, factio socialistica) ministra valetudinis interim Dresdae dixit hôc momento temporis „nullam aliam methodum“ esse nisi quarantenam generalem. „Mihi quidem videtur quarantena generalis maximê necessaria esse, quia nullam aliam video possibilitatem“.

In Saxoniâ hôc tempore iam valet quarantena partialis. Köpping dixit hôc modo Saxoniam prorsus omnibus rationibus, quibus ûti liceret secundum legem tutelae infectionum. Saxoniam disputare cum gubernatione foederali Berolinensi, num fieri posset, ut status iuris accommodaretur (sc. ad condiciones praesentes). Saxonia denique prima terra foederalis superaverat incidentiam septem dierum numerum millesimum.

Scripsit Michael Mross et Immanuel Voltarius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae