Annus
2 0 2 1


NOVA PESTILENTIA

De morbo coronario

omicron.jpg

In terra Austroafricana his diebus uiri coronarii noua pestilentia euenit: nouus enim morbus coronarius Austroafricanus, ut a sapientibus nominari solet, amplissima contagione diffundi potest. Ipsum uirus Austroafricanum praeterea uaccino medicamento minime affici existimatur, quod uere nos omnes maxime ad metum commouit. Homines LIX hac morbida ui iam infecti esse putantur: infecti illi ciues ab Hongkongensi insula, ab Austroafrica absque Botswana esse uidentur. Sapientes interim morbum ipsum coronarium nouum perspicere incipiunt, ut uirus recens ut antiquius uincatur.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae