Annus
2 0 2 1


CONGREGATIO NATIONVM

De conuento Romano

G20.jpg

Maximarum in orbe XX nationum rectores his publico feriatis diebus Romam conuenerunt. Hesterno die rectores orbis de ditissimarum industriarum minimo tributo summe dictum est: ipsae enim ditissimae industriae, quae in toto orbe tabernas instruunt, uniuersi lucri decimam quintam partem unicuique administrationi, quoius terram peruadant, abhinc dabunt. Post enim rem argentariam hodie de aere diutius praeloquitur, qui multis curae summae est: aetheris permutatio, quae nunc uero cataclysma a sapientibus nominatur, nunc reapse adest, nondum de futuris periti loquuntur, sed de hoc die. Quare Europaeae maxime nationes magis magisque climatis rem se curare curaturasque esse publicant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae