Annus
2 0 2 1


DE AQVARVM POTESTATE

De re Indica

Kerala.jpg

In regionibus Indianis, quae ad meridiem uertuntur, his diebus pluuia summopere de caelis decidit terramque Indicam nefaste affecit. In prouincia Australi Kerala enim propter aquae effluuia inundationes multae euenerunt: ibi igitur ciuium milia miliaque domibus eiecta sunt nuncque sine tecto manent. Multi attamen homines exundationibus non superfuerunt: XXV saltem ciues Indici propter illuuiei potestatem uitam amiserunt; sunt praeterea qui nullo modo reperiri possunt, quoniam aquarum uehementia eos oppressit. Castra fere centum tamen in Indicis terris instructa sunt, ut ciues adiuuari possent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae