Annus
2 0 2 1


DE EXAMINE BOREOCOREANO

Demonstratio Boreocoreae

Missile.jpg

Ante nonnullos annos, ille dictator Boreocoreanus Kim Jong-Vn uerbalem litem perpetuam contra praesidem Boreoamericanum pristinum Donaldum Trump habuit, in qua militaris potestas maximum discrimen erat. Ipsa altercatio tamen post nonnullos menses ad finem peruenit atque potestatis demonstratio Coreana desiit. At post biennium imperii cupiditas Boreocoreanam terram iterum carpit: recenter enim administratio Boreocoreana missilia noua nuclearia toti orbi ostentare coepit hodieque ad ultimam sagittam iniciendam peruenit. Missile nouum hypersonicum recentissime apparatur praeconesque Boreocoreani illud tamquam millenum armamentarium indicarunt, quod defensionem ultimam Boreocoreae praebebitur. Examinibus enim perfectis, missile concinnum esse dicitur: hoc Austrocoream maxime exterruit, quoius exploratores missilis auolationem e prouincia Jagang aspexerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae