Annus
2 0 2 1


DE POENIS BACTRIANIS

Talebanorum publicatio recentior

capite.jpg

Vt iam fere ab omnibus dictum est, Talebanis illis iurium humanorum tuitio haud inter primas curas est ac maxime, si de mulieribus inimicisue disputatur, iurium uiolatio tamquam obligatio esse uidetur. Quod ipsi Bactrianae terrae noui rectores summopere confirmauerunt: hodie enim sacerdos Islamicus Nooruddin Turabi, qui iam saeculo XX exeunte propter crimina sua contra ciues "impiam musicam audientes" aliaue "nefaria" agentes notissimus est, nunc carceribus praefectus est atque de Talebanorum consiliis recentissimis nonnulla protulit. Ipse enim Nooruddin Turabi capitales exsecutiones damnationesque una cum tormentis amputationibusque "pro publica salute" in terram Bactrianam redituras esse praedixit. In hac tanta obscuritate, die praeterea Martis Amnistia Internationalis congregatio Talebanos notissimas mulieres in ciuitate Herat inquisitos esse pronuntiauit; causa huius peruestigationis lectorum diuinationi commendatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae