Annus
2 0 2 1


DE CONSILIO ANGLICO ET AMERICANO

Foedera Sinensia exasperantur

Atomica.jpg

Australica administratio armamenta nuclearia conficere poterit. Hoc nuntium recentissimum, quod Boreoamericam ac Britanniam implicat: praeses Biden primariusque minister Johnson pactum nouum Australiense nuper obsignant, ut Australia naues submarinas missilibus nuclearibus praebitas perficere possit. Quod reapse foedus ab illis Sinensibus pessime excipitur, qui Bellum Frigens paulo post euocauerunt; ipsa praeterea administratio Francogallica ab illis Britannicis Boreoamericanisque se proditam animaduertisse publicauit. Haec omnia insuper in diebus illis, in quibus Oceani Pacifici pactum obsignari deberet.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae