Annus
2 0 2 1


PRO ANIMALIVM IVRIBVS

De cetorum caede

Balenae.jpg

Apud insulas septentrionales Faroe antiquorum mos et iuuentuti traditum est, quamuis orbis totus propterea magis magisque quotannis perhorrescat. Solis die superiore enim in insulis, antiqua consuetudine respecta, cetorum milia apud litora necata sunt: quotannis nam balaenae innumerae ab illis ciuibus interficiuntur, at hoc anno non modo numerum summum contigerunt uenatores, sed delphinorum quoque MD in caede comprehenduntur. Animalium iurium fautores pro certo rem quam summe exprobrauerunt, sed ipsi quoque uenatorii sodales hoc immane abhorruerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae