Annus
2 0 2 1


DE VINCLIS ALBORVSSICIS

Inimicis detentio

Albarussia.jpg

Praesidis Lukaschenko potestas in Alborussica terra maxima est: ille consul enim in comitiis semper primus est atque multos annos solium habuit. Ipse enim consul, qui attamen prope dictator esse uidetur, inimicos omnes ad silentium perducit atque uim saepius adhibere iussit. Ciues multi tamen praesidis crimina publice commonstrant maximeque exprobrant, sed uariis periculis afficiuntur; seditiosi demonstrantesque ciues quotannis in carceres coniciuntur saepissimeque uerberantur torquenturue. His diebus enim Maria Kolesnikova ac Maximus Znak annorum XI ac X in uinclis condemnantur: nunc in Alborussicis carceribus homines DCL circiter detinentur, quibus noui praesidis inimici pro libertante pugnantes addendi sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae