Annus
2 0 2 1


DE SINENSI PERSVASIONE

De consilio ultimo

puerisinae.jpg

Dictatura Sinensis ciuium uitam iam maxime peruadit: sententiae omnis libertas nulla est nisi pro dictatura ipsa ciuiumque res semper sub dictatoris oculis sunt. His ex diebus praeterea ille Xi Jinping nouum consilium contra hominum libertatem publicauit: ipse enim dictator a pueritia sententiam suam omnibus ciuibus dictabit. Quod igitur ab actuario a studiis publicatur, hoc est: iam ex litteratoris magisterio Sinenses pueri nunc dictatoris sententias consiliaque memoriae mandare cogentur, ut factionis communistae ideologia melius penetret. Iam pridem tamen, id est anno MMXVIII, consilium hoc in uniuersitatibus efficiebatur, at non a prima puerorum eruditione permanabat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae