Annus
2 0 2 1


DE CALAMITATE HAITIENSI

Tremor maximus

haiti.jpg

Insula Haitiensis, quae iam anno MMX infando terrae motu concussa est, telluris marisque ui saepius afficitur atque in paupertate maxime est. Ante duos dies insuper calamitas maxima euenit: terra enim fortiter tremuit, ita ut Richteriana ratione gradum septimum contingeret. Hac terrae maxima concussione XIII centena hominum perisse numerantur atque milia fere VI ciuium uulnerata sunt: ciues porro offensi summa frequentia ad nosocomia peruenerunt, quae ideo ultra modum implentur. Tempestas praeterea nomine "Gratia" futuris diebus insulam attinget atque ruinam nouuam illatura esse putatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae