Annus
2 0 2 1


BENEFACTOR ITALICVS PERIIT

Aloisius Strada mortuus est

Strada.jpg

Italici illustres multi hoc anno interierunt, quorum gregi nunc quoque benefactorum summus aduersa sorte interest. Sospitalis medicus Italicus Aloisius (Ginus) Strada hodie periit. Ipse Ginus Strada cordis morbo iamdiu affectus ex abrupto mortuus est. Ille medicus Strada propter congregationem "Emergentia" notissimus est: ab anno MCMXCIV congregatio illa in toto orbe innumeros curauit homines. Ipsa sodalitas in iis regionibus, ubi bellum quoddam adest, ciues aegrotantes in omnibus fere continentibus auxilio suo adiuuat, sicut in Pakistan, Bactria, Aethiopia innumerisque regionibus aliis. Nunc Caecilia Strada Aloisii filia ab Italia omni consolatur, quae patrem summum optimumque amisit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae