Annus
2 0 2 1


DE RAPTIBVS NIGERIANIS

Crimina Africa

taptus.jpg

Raptus Nigeriani iam in toto orbe nemini sceleste ignoti sunt, qui in anno centena puerorum hominumque afficiunt: nam apud ludos Nigerianos saepius pueruli rapiuntur. Postrema attamen raptio, quae sicut aliae in schola euenit, multos pueros laedit: CXXXVI enim adulescentes e ludo suo mense Maio in regione Tegina septentrionali rapti sunt atque maxima impensa liberabuntur; perpauca tamen fides adhuc exorta est, quoniam raptores illi criminose puerulos feri detinent. Diebus insuper superioribus senex quidam ad raptorum sedes peruenit, ut genitorum pecuniam summo labore in tanta paupertatem obtentam scelestis commendaret, sed per ipsos criminosos captus nunc in uinculis est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae