Annus
2 0 2 1


CLAVSVRA NOVA ANGLICA

Rediitne morbus?

Delta.jpg

Vaccinum medicamentum contra morbum coronarium apud Britannicos quam optime diffusum est: ibi enim ciuium maxima pars diutius medicamine fruitur. Iamdiu attamen in toto orbe perniciosissima morbi species uarie diffunditur, quae Indica nuncupatur. Ipsa Indica forma inter omnes contagiosissima est, qua de causa facillime inter multitudines aspergitur. In ipsa Britannia uero morbi Indicum genus ante nonnullas septimanas inuentum est quidamque specie illa infectus nunc uaccinum contemnit, quod ipsum morbum minime expellit. Primarius minister Bernardus Johnson Anglicus ideo nouam clausuram enuntiat, ne post longam amplissimamque uaccinationem morbus iterum multos metat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae