Annus
2 0 2 1


EXPLORATORIS ENVNTIATIO

De re Israelis

Cohen.jpg

Israel speculatorum rector Iossius Cohen, qui illa sodalitate "Mossad" anno MMXVIII exiit, contionem hodie habuit, in qua de rebus suis in ipsa congregatione actis proposuit. Quarum rerum prima maximaque ad hunc conflictum cum Persis pertinet: apud eum enim Israelitae illi Persarum situm nuclearem per speculatores militesque deleuerunt, qua de causa praeterea incendium deflagrauit, atque quendam Persarum sapientem interfecisse uidentur. Primus igitur ille Cohen Israel secreta, quae haud sola in orbe administratio gessit, publice patefecit, quod reapse omnes stupefecit.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae