Annus
2 0 2 1


VVLCANVS IRASCITVR

De eruptione Africana

Congo.jpg

Vulcanus Africanus Nyiragongo, qui in ipsa Congi re publica est, inter pessimos in toto orbe numeratur atque periculo maximo omnibus Gomae ciuitatis ciuibus est. Noctu tamen Vulcani illius uis omnium metu manifestatur: milia enim CCL ciuium Goma quam celerrime effugerunt, ut totius ciuitatis euacuatio perficeretur; ciuium pars maior, quae iam paupertate afficitur, , sine domo relinquetur, quamuis nemo iam perisse putetur. Ante nam eruptionis nuntium publicum ciues multi per uias celeri gradu domibus effugiebant, quod multos conseruauit; anno iam MCMLXXVII Vulcani illius uis Gomam deleuit multosque necauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae