Annus
2 0 2 1


INDVTIAE OBTINENTVR

De bello orientali

indutiae.jpg

In tanto bello, quod inter Israel et Palaestinam septimanis superioribus incepit, demum indutias pactas esse nuntiatum est: nationes enim multae ipsum consulem Netanyahu atque congregationem Hamas multopere exhortati sunt, ut bellum ipsum consisteret, ac proeliorum mora euenit; Aegyptus praeterea ipsa indutias illas maxime iuuit. Societas Nationum damnorum mortuorumque numerum diuulgauit, qui uere amplissimus est atque Palaestinos maiore ui afficit. Quamdiu tamen proeliorum laxamentum obduraturum sit omnibus ignotum est: quod maxime Aegyptus studet, hoc est paci quam longissimum spatium, qua de causa semet rem omnem inspecturam esse praedixit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae