Annus
2 0 2 1


CAEDES RVSSICA

Cruor aspergitur

Russica.jpg

Adulescens quidam Russicus XIX annos natus hesterno die turpe facinus perpetrauit. Ante IV annos in ipsa schola, in qua nefande reuertit, licentiam obtinuit atque usque ad illum diem omnino aberat. Heri tamen scloptetum ferens ad priorem ludum rediit, ut scelesta homicidia perficeret: pueri VII ac litteratrix mortem obierunt; XVI pueri praeterea in ipsa adulescentis petitione uulnerati sunt. Iuuenis ille scelestus a militibus ciuilibus comprehensus est atque nunc carcere inest; haec ex carceribus pronuntiasse dicitur: "Me deum esse nuper animaduerti ac plures necaui. Omnes odisse sensi". Sceleris socius praeterea aderat atque ab ipsis uigiliis Russicis interfectus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae