Annus
2 0 2 1


ISRAELIS CRIMINA

Societatis Nationum sententia

Israelis2.jpg

Palaestinorum res in Israele iam multos annos uario iudicio expressa est: Israelis enim consules Palaestinenses illos segregatim separatimque continent atque in iuris obscuritate relinquunt. Nationum Societas saepius ad bona consilia ipsos Israelianos ciues exhortata est, quae attamen inaudita dereliquitur. Quodpropter ipsa Societas Nationum iterum hodie sententiam suam adseuerauit: "Ethnici discidii crimina Israelis administratio usque adhuc commisit. Quod re uera ad Israelitarum potestatem contra Palaestinos tuendam perpetratur: haec omnia contra iura humana fiunt. Nihil Palaestini ad Israelitarum damnum propagarunt, qua de re Israelianorum acta nulla causa eueniunt". Israelitarum minister externorum omnia fortissime abnegauit, quod tamen ad crimina luenda non satis est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae