Annus
2 0 2 1


ANTIQVITATIS STVDIA ET ODIVM ETHNICVM

De infausto consilio Vniuersitatis Americanae

Universitas.jpg

Vniuersitas Boreoamericana "Howard" contra antiquitatum studium consilium infandum concepit. Vniuersitas ipsa enim humanitatum studiorum sedem claudere studet, quod uerum multis ad odium ethnicum adlectum est. Diurnarii Boreoamericani de re paulisper praeloqui ausi sunt, quod censura ipsa uariis a gregibus prolata eos damnare potuerit.

Ecquid de linguis antiquis studiisque nostris? Num antiqui scriptores odium ethnicum secum circumferebant? Nonne Martinus Luterus Rex, qui summus inter Afroamericanorum libertatis custodes iuste habetur, antiquitatis studiis imbutus contra odium ethnicum bellum gessit suum? Europaeorum crimina nunc modo indicantur, optimum quidque ab auctoribus nostris conditum delendum esse uidetur. Antiquitatum studia uero humanitatum perfectionem compte ostendunt, ubique absint barbaries eminet. Non enim forte Afroamericani ipsi sapientes Vniuersitatis illius consilium omnino respuunt contemnuntque.

Pagina nostra "Ephemeris" odium ethnicum semper condemnauit sempiterneque condemnabit, sicut scripta nostra de migrationibus, de iuribus humanis atque de libertatibus custodiendis colendisque semper ualde ostenderunt: ubi enim in antiquitatum cultu odium est? Nonne qui Latine Graeceque libertatis uerba repetunt libertatem ipsam colunt? Vnde uerba cogitationesque nisi ab ipsis scriptoribus, quorum opera in aeternum colemus?

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae