Annus
2 0 2 1


ALEXIS LIBERETVR

De seditiosi uiri periculo

Rebellio.jpg

Praesidis Bladimiri Putin inimicus Alexis Naualny iam superiore anno ab ipso praeside Russico uenenatus sub anni fine comprehensus est atque hoc ex tempore in uinculis est. Ipse Naualny enim effugere potuit, sed postea captus ad fines Sarmaticos delatus est. In carceribus nunc Alexis Naualny iamdiu cibum sumere destitit, ut contra iurium humanorum inimicum oppugnationem strenuam permoueret.

Quod tamen medici ipsi ad certum obitum commoturum esse praesenserunt: Alexis ille nam in paucos dies famis ui peribit, quod cor renesque longius operam dare nequibunt; cibi refutatio enim diutius propagatur. Administratio Boreoamericana contra Bladimirum Putin sententiam ultimam pronuntiauit: aut Naualny liberatur aut effectus eueniet. Quoius at corpus ignotum est sicut contra Russiam multationum.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae