Annus
2 0 2 1


PVER NECATVS

Militiae ciuilis Boreoamericanae uis

necatus.jpg

Vigiliae Boreoamericanae in ciuitate Chicago diebus superioribus pelliculam cruentissimam diuulgauerunt: die IV ante Kal. Apriles adulescens Latinoamericanus Adam Toledo ab illis uigiliis in crimine captus est atque inermis a eisdem interfectus est. Pellicula enim adulescentem ipsum re uera inermem ostendit: puer uerum pyroballistam primum regebat, quam tamen iussu militum confestim deiecit; armamento at relicto, milites Adam illum uariis missilibus necauerunt, quamuis nullo modo nocere potuerit. Qua de causa demonstrationes hodie in ciuitate habentur, praefectus igitur urbi Laurentia Lightfoot animorum iras conticescere conatur: "In hac ciuitate militum uis multos contigit atque dolorem maximum commouit: crimen hoc a praetore iudicandum est ne ultio mortes nouas generet".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae