Annus
2 0 2 1


IMPETVS RVSSICVS

De rebus Vcrainensibus

Ucraina.jpg

Inter Russiam atque Vcrainam contentiones per annos fortissime auctae sunt: in finibus Vcrainis enim adhuc Russici ciues uiuunt, qui ab Vcraina ipsa semet separare student. A quibus seditiones nonnulae exortae sunt, ita ut administratio Vcrainensis contra eos aliquid commoueret: seditiosi tum Sarmatici Vcrainenses milites iam nonnullos interfecisse accusantur, cum uigiliae Vcrainenses seditiosum quendam diebus superioribus interfecerunt.

Quibus de causis Russica administratio, per illum Bladimirum Putin recta, conciues suos defendendi causa in ipsos Vcrainenses se impetum facturam pronuntiauit atque maiore numero copias copiasque prope fines permouit. Boreoamericana Germanicaque administratio rerum bellicarum exitum trepide magnaque cura exspectat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae