Annus
2 0 2 1


DE RE HONGKONGOGENSI

Constitutio noua Sinensis

Hongkong3.jpg

Res nouae ad libertatem Hongkongensem obtinuendam iamdiu ab insulae ciuibus coniurantur: multos enim per annos conciues insulares demonstrationes publicas habuerunt, ut municipii libertas seruarentur. Quas attamen pompas magno probro cruentaque ui dictator Sinensis excepit atque seuerissime oppressit.

Cum seditiones publicae nonnullo ex tempore absint, dictator Sinensis Xi Jin Ping comitesque sui consilium nouum de re Hongkongensi habent: insularis nam senatus, quamuis ex nunc ampliore magistratuum numero impletus, XX saltem homines a ciuibus electos continet, qui antea XXXV fuerunt. Qua re igitur acta, ciuium Hongkongensium uox multo minus exauditum iri uidetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae