Annus
2 0 2 1


DE FEMINICIDIO ITALICO

In mulierum die

feminicidium.jpg

Hodie mulierum dies uniuersalis est: semel in anno in mulieres horror scelestus commemoratur, quae saepe saepiusque uirorum nefastorum ui uulnerantur atque necari solent; hoc praeterea anno actuum nefariorum numerus exsecratus auctus est. Ecquid de die festo in toto orbe? Vno anno Italica quaedam mulier in triduo interficitur: quid igitur de festo die fauendo? Nonne aliquid mutandum ultroque fauendum esse putamus? Festus tantum dies non satis est, sed in iuuenum professionibus institutionibusque humanitas tradenda est: nisi rebus honestis publice agnoscamur reluceamusque, nullus dies festus apud nos sit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae