Annus
2 0 2 1


PRAESIDIS CONDEMNATIO

De Nicolai crimine

Sarkozy.jpg

Nicolaus Sarkozy pristinus praeses Francogallicus, qui primus inter pares ante multos annos nondum est, anno MMXIV de ambitu publice accusatus est. Diebus tamen superioribus pristinus consul praetorum sententiam ultimam exaudiuit: peculatus enim Sarkozy accusatus est, quod anno MMVII pecuniam petitor consularis illicite accepisse uidetur. Praetor ipse Nicolao Sarkozy trium annorum poenam comminatus est, quae in uinculis exigenda est: pristini consulis aduocati tamen prouocationis ius calant, ne illi consuli carcer calcandus sit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae